A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

42 Pii V. Pont. Max. jussu editus. Romae in aedibus populi romani apud Aldum Manutium 1566. — Quanti is sit, facile inde dispicias, quod ex decreto Concilii inchoatus, et jubente Summo Pontifice Pio Y. primo editus, deinceps vero ab ejus successoribus, signanter Clemente XIII. et Benedicto XIV. omnibus parochis et animarum curatoribus impensis­sime fuerit commendatus. Quamobrem ii etiam, qui, ut cl. Möhler,19) Catechismum hunc haud censent libris symbolicis proprie dictis aequiparandum, ultro fatentur, summam ei competere auctoritatem, eumque in declarandis fidei catholicae dogmatibus recte adhiberi. Atenim liceat pace tanti viri dicere, rationes ab eo in medium prolatas Nobis neutiquam videri tales, quae ad detergendum Catechismo romano characterem libri symbolici suffi­ciant. 20) Sed prescindendo etiam ab ejus auctoritate, dignum profecto hoc opus est ob intrinsecum, quo pollet, pretium, ut parochi, in quorum potissimum gratiam editum fuit, nocturna illud versent manu, versentque diurna, uberiorem ex eo relaturi fructum, quam ex enchiridiis quibuscumque ad decempedam systematis scholastici elucubratis. Ideo doctissimus Mabillonius suadere non dubitavit: „ut iis praecipue theologiae candidatis, qui vel nullo feruntur affectu, vel debitam dispositionem non habent ad scholasticam, brevis quaedam simpliciter et synoptica praelegeretur theologia, vel potius Catechismus dumtaxat exponeretur Concilii Tridmtini.“21) Antonius Possevinus vero clericis omnibus auctor est, ut illum non tantum legant, „sed et rerum praecipua capita, definitiones, et aliqua ejusmodi memoriae mandent, futura utilissima tum ad recte de divinis rebus lo­quendum, tum ad puram, hancque ecclesiasticam scriptionem componendam.“22) Catechismo romano proxime accedit Catechismus Roberti Cardinalis Bellarmini. Habuit is solus praerogativam cum priore communem, quod jussu et auspiciis Summi Pontificis (Clementis VIII.) fuerit conscriptus; ut cum ille proprie parochis esset desti­natus, hic discentium ac parvulorum usibus inserviret. In lucem prodiit idiomate italo a. 1603, et successive non modo in omnes paene linguas per Europam vigentes; sed in arabicam quoque, armenam, syriacam, chaldaicam etc. fuit translatus. De ejus prae­stantia, qui Bellarminum novit, nemo dubitaverit. Praetermissis plurimis aliis, quos recensere haud vacat, commemorandus est adhuc Catechismus jussu Ferdinand: I. imperatoris a beato Petro Canisio adornatus, qui latissime per Germaniam alibive diffusus, longo tempore omnium terebatur manibus. Viguit is etiam domi nostrae, eo in pretio habitus, ut dum anno 1774 de inducendo apud nos novo catechismo ageretur; plerique Episcopi Hungáriáé ad promendam sen­tentiam provocati declaraverint: nullam subversari rationem, quae ejusmodi commutationem suadeat, immo eam non uno nomine fore damnosam. In eo nempe res versabatur, ut editus nuper,23) et scholis elementaribus Viennae illatus Catechismus, quem normalem dicere placuit, etiam in Hungáriáé scholas populares inveheretur, atque in linguas vernaculas translatus ubique normae instar praescriberetur. Verum quum id religionem proxime afficeret, voluit augustissima eademque pientissima Princeps in tam gravi negotio, men­tem prius exquiri Episcoporum. Hi cumulatis animadversionibus censuerunt: Catechismum illum vel penitus rejiciendum, vel nonnisi castigatum in scholarum usus admittendum esse. Multum deinde in illo expurgando laboratum est; neque tamen emendatior etiam I9) Symbolik, edit. 5. pag. 16. — 20) Vid. Wetzer et Welte, Kirchen-Lexikon. v. Symbolische Bücher. — 21) De studiis monast. part. 2. c. 6. — 22) Bibliotheca selecta de ratione studior. tom. 1. lib. 5. c. lő. — 23) Sub titulo: Erläuterter Catechismus zum Gebrauche der deutschen Schulen.

Next

/
Thumbnails
Contents