A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

31 supra res omnes humanas erexerit, suamque in caelis conversationem fixerit, fieri omnino nequit; quandoquidem impossibile est consectationem caelestium et terrenorum simul consistere, et „praeoccupatum saecularibus desideriis animum, delectatio sancta declinat; nec misceri possunt vera vanis, aeterna caducis, spiritualia corporalibus, summa imis, ut pariter sapias quae sursum sunt et quae super terram.“ 29) Sane „quamdiu versamur in rebus saeculi, et anima nostra possessionum ac redituum procuratione devincta est, de Deo libere cogitare non possumus.“30) „Curis enim saecularibus intenti, tanto insensibi­liores intus efficimur, quanto ad ea quae foris sunt, studiosiores videmur. Usu quippe curae terrenae, a caelesti desiderio obdurescit animus; et dum ipso suo usu durus effici­tur per actiones saeculi, ad ea emolliri non valet, quae pertinent ad caritatem Dei.“ 31) Ideo Apostolus ut affectum ab inordinato in res praesentes amore compesceret, quantum ei insit discriminis subindicans ait: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in inte­ritum et perditionem.32) Id si verum esse non dubitamus, quidni maximopere nobis cu­randum est, ne nos quoque feriant, quae S. Bernardus adducta Apostoli verba expendens scribit: „Ergone laqueus diaboli, divitiae sunt hujus saeculi? Heu quam paucos inveni­mus, qui ab hoc laqueo liberari exsultent, quam multos qui dolent, quod parum sibi videntur irretiti, et adhuc quantum possunt, ipsi se involvere et intricare laborant.33) — Accedit et illud, sacerdotem qui mensuram nominis implere, et omnibus muneris sui partibus ex asse respondere velit, ita animo comparatum esse debere, ut neglecta utili­tate propria, aliorum inserviat commodis, pro salute animarum sese impendere, et si ne­cessitas postulet, superimpendi gestiens; id enimvero non ab eo, qui mundi cupiditate pressus emergendi facultatem non habet, sed ab illo dumtaxat praestitum iri credamus, „qui non sibi sed Christo et praedicationi vivens, mundumque sibi ipsi crucifigens, ac mundo et rebus iis, quae sub aspectum cadunt crucifixus, parva omnia, et cupiditate sua inferiora existimat.“34) Quamquam autem haec ita se habeant: suapte tamen quisque intelligit, non omnem plane rerum bonorumque temporalium curam, sed inordinatam so­lum et eam praecipi excutiendam, quae obstaculo esse possit, quominus Dei et proximo­rum obsequio nos totos impendamus. „Habet vir temperans in hujusmodi rebus mortali­bus et fluitantibus vitae regulam utroque testamento firmatam, ut eorum nihil diligat, nihil per se appetendum putet, sed ad vitae hujus atque.,officiorum necessitatem, quan­tum sat est, usurpet utentis modestia, non amantis affectu.¥$?) Praecipua eademque vulgatissima tessera, qua mqpdus a Deo se alienum, et crucis Christi adversarium probat, est palam declarata sensualitatis emancipatio. Si ho­mines mundanos audiamus, concupiscentiis et. passionibus indomitis froena laxare, sti­mulos naturae exsatiare, quicquid jucunditatis voluptatisque aliquid afferre possit, con­sectari , non tantum connato jure cuivis integrum, sed etiam officium est, in eoque omnis honestatis ratio reponenda; 30) quisquis autem effusam hanc in omnem libidinem licentiam (quam falso libertatis nomine cohonestant) disuadere, objectisque repagulis coercere velit, eum aut imbecillis ingenii, aut hostem humanitatis calumniantur. Et ejus­modi quidem principia, hac nostra potissimum tempestate, improbo multorum conatu 29) S. Bemard. Serm. ö. in Ascens. n. 8. — *) S. Hieronym. epist. 28 ad Lucinium. — 3I) S. Gregor. M. in evang. hom. 17. n. 14. — S2) 1 Tim. 6, 9. — 33) Serm. 3. in Ps. Qui habitat, n. 2. 34) Ζων γάζ ού% «aureo, ’Χ.ξίττφ ΰε xu) τω χηρύγματι, κα) κόσμον εχντφ στανζωσας, και σταυ­κοσμφ^ κα) τοΐς όξωμένοις, -πάντα ιηγείται μικρά και της επιθυμίας έλάττονα. S. Greg. Naz. Orat. 1. — 3δ) S. Augustin. De morib. Eccl. cath. lib. 1. c. 21. n. 39. — Syllab. n. 58. 59.

Next

/
Thumbnails
Contents