A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

15 procacitate oppugnare non paveant. Hic vero haud possumus, quin maximis meritisque laudibus Vos efferamus, Venerabiles Fratres, qui episcopalem vestram vocem contra tan­tam impietatem omni zelo attollere minime omisistis. Itaque hisce Nostris Litteris Vos iterum amantissime alloquimur, qui in sollici­tudinis Nostrae partem vocati summo Nobis inter maximas Nostras acerbitates solatio, laetitiae, et consolationi estis propter egregiam, qua praestatis religionem, pietatem, ac propter mirum illum amorem, fidem, et observantiam, qua Nobis et huic Apostolicae Sedi concordissimis animis obstricti gravissimum episcopale vestrum ministerium strenue ac sedulo implere contenditis. Etenim ab eximio vestro pastorali zelo expectamus, ut assu­mentes gladium spiritus, quod est verbum Dei, et confortati in gratia Domini Nostri Jesu Christi velitis ingeminatis studiis quotidie magis prospicere, ut fideles curae vestrae con­crediti „abstineant ab herbis noxiis, quas Jesus Christus non colit, quia non sunt plan­tatio Patris.“7) Atque eisdem fidelibus inculcare nunquam desinite, omnem veram felici­tatem in homines ex augusta nostra religione, ejusque doctrina et exercitio redundare, ac beatum esse populum, cujus Dominus Deus ejus.8) Docete „catholicae Fidei funda- „mento regna subsistere,9) et nihil tam mortiferum, tam praeceps ad casum, tam exposi- „tum ad omnia pericula, si hoc solum nobis putantes posse sufficere, quod liberum arbi­trium, cum nasceremur, accepimus, ultra jam a Domino nihil quaeramus, idest, auctoris „nostri obliti, ejus potentiam, ut nos ostendamus liberos, abjuremus.“ ,ö) Atque etiam ne „ommittatis docere regiam potestatem non ad solum mundi regimen, sed maxime ad Ec­clesiae praesidium esse collatam,lf) et nihil esse quod civitatum Principibus, et Regibus „majori fructui, gloriaeque esse possit, quam si, ut sapientissimus fortissimusque alter „Praedecessor Noster S. Felix Zenoni Imperatori perscribebat, Ecclesiam catholicam.... „sinant uti legibus suis, nec libertati ejus quemquam permittant obsistere .......Certum est „enim , hoc rebus suis esse salutare, ut, cum de causis Dei agatur, juxta ipsius constitu- „tum regiam valuntatem Sacerdotibus Christi studeant subdere, non praeferre.“12) Sed si semper, Venerabiles Fratres, nunc potissimum in tantis Ecclesiae civilis- que societatis calamitatibus, in tanta adversariorum contra rem catholicam, et hanc Apo- stolicam Sedem conspiratione tantaque errorum congerie, necesse omnino est, ut adeamus cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Quocirca omnium fidelium pietatem excitare existimavimus, ut una Nobiscum Vobisque clementissimum luminum et misericordiarum Patrem ferventissimis humillimisque precibus sine intermissione orent, et obsecrent, et in plenitudine fidei sem­per confugiant ad Dominum Nostrum Jesum Christum, qui redemit nos Deo in sanguine suo, Ejusque dulcissimum Cor flagrantissimae erga nos caritatis victimam enixe jugiter- que exorent, ut amoris sui vinculis omnia ad seipsum trahat, utque omnes homines san­ctissimo suo amore inflammati secundum Cor Ejus ambulent digne Deo per omnia pla­centes, in omni bono opere fructificantes. Cum autem sine dubio gratiores sint Deo ho­minum preces, si animis ab omni labe puris ad ipsum accedant, iccirco caelestes Ecclesiae thesauros dispensationi Nostrae commissos Christifidelibus Apostolica liberalitate reserare "') S. Ignatius M. ad Philadelph. 3. — 8) Psal. 143. — 9) S. Caelest. epist. 22 ad Synod. Ephes. apud Coust. p. 1200. 10) S. Innocent. I. epist. 29 ad Episc. cone. Carthag. apud Coust. pag. 891. — **) S. Leo Epist. 156 ai. 125. —■ I2) Pius VII. Epist. Encycl. „Diu satis.“ 15. maji 1800.

Next

/
Thumbnails
Contents