A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

16 censuimus, ut üdém fideles ad veram pietatem vehementius incensi, ac per Poenitentiae Sacramentum a peccatorum maculis expiati fidentius suas preces ad Deum effundant, ejusque misericordiam et gratiam consequantur. Hisce igitur Litteris auctoritate Nostra Apostolica omnibus et singulis utriusque sexus catholici orbis fidelibus Plenariam Indulgentiam ad instar Jubilaei concedimus in­tra unius tantum mensis spatium usque ad totum futurum annum 1865 et non ultra, a Vobis, Venerabiles Fratres, aliisque legitimis locorum Ordinariis statuendum, eodem prorsus modo et forma, qua ab initio supremi Nostri Pontificatus concessimus per Apo- stolicas Nostras Litteras in forma Brevis die 20 mensis Novembris anno 1846 datas, et ad universum episcopalem vestrum Ordinem missas, quarum initium „Arcano Divinae Providentiae consilio,“ et cum omnibus eisdem facultatibus, quae per ipsas Litteras a Nobis datae fuerunt. Volumus tamen, ut ea omnia serventur, quae in commemoratis Litteris praescripta sunt, et ea excipiantur, quae excepta esse declaravimus. Atque id concedimus, non obstantibus in contrarium facientibus quibuscumque, etiam speciali et individua mentione, ac derogatione dignis. Ut autem omnis dubitatio et difficultas amo­veatur, earundem Litterarum exemplar ad Vos perferri jussimus. „Rogemus, Venerabiles Fratres, de intimo corde et de tota mente misericordiam „Dei, quia et ipse addidit dicens: misericordiam autem meam non dispergam ab eis. „Petamus et accipiemus, et si accipiendi mora et tarditas fuerit, quoniam graviter offen- „dimus, pulsemus, quia et pulsanti aperietur, si modo pulsent ostium preces, gemitus et „lacrimae nostrae, quibus insistere et immorari oportet, et si sit unanimis oratio. .. unus­quisque oret Deum non pro se tantum, sed pro omnibus fratribus, sicut Dominus orare „nos docuit.“13) Quo vero facilius Deus Nostris, Vestrisque, et omnium fidelium precibus, votisque annuat, cum omni fiducia deprecatricem apud Eum adhibeamus Immaculatam sanctissimamque Deiparam Virginem Mariam, quae cunctas haereses interemit in universo mundo, quaeque omnium nostram amantissima Mater „tota suavis est ...... ac plena mi­sericordiae, .......omnibus sese exorabilem, omnibus clementissimam praebet, omnium „necessitates am plissimo quodam miseratur affectu, “14) atque utpote Regina adstans a dextris Unigeniti Filii Sui Domini Nostri Jesu Christi in vestitu deaurato circumamicta varietate nihil est, quod ab Eo impetrare non valeat. Suffragia quoque petamus Beatis­simi Petri Apostolorum Principis, et Coapostoli ejus Pauli, omniumque Sanctorum Caeli­tum, qui facti jam amici Dei pervenerunt ad caelestia regna, et coronati possident pal­mam, ac de sua immortalitate securi, de nostra sunt salute solliciti. Denique caelestium omnium donorum copiam Vobis a Deo ex animo adprecan- tes singularis Nostrae in Vos caritatis pignus Apostolicam Benedictionem ex intimo corde profectam Vobis ipsis, Venerabiles Fratres, cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus curae vestrae commissis peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die VIII. Decembris anno 1864, decimo a Do­gmatica Definitione Immaculatae Conceptionis Deiparae Virginis Mariae. Pontificatus Nostri Anno Decimonono. PIVS PP. IX. 13) S. Cyprian. Epist. 11. — 14) S. Bemard. Serm. de duodecim praerogativis B. Μ. V. ex verbis Apocalyp.

Next

/
Thumbnails
Contents