A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

146 rae noctis obvoluta tenebris illud iterare cum regio vate cogebatur „probasti me Deus, et visitasti nocte.“ Ad haec porro multiplici tentationum genere ab inferno hoste lacessita et vexata vitam traxit quovis poenarum genere acerbiorem. Sedata denique divino beneficio hac tanta animi tempestate, coelestibus recreari deliciis uberrime coepit, sic ut intimis ab­repta sensibus perstaret quoties de Deo cogitaret, aut loqueretur. Quum insigni opinione virtutis apud Sodales merito floreret, omnium suffragio dignissima habita est, cui tyruncu- larum cura ac regimen, exinde vero Supremum Asceterii moderamen iteratis etiam vicibus invitae, ac reluctanti demandaretur. Quibus muneribus Venerabilis Dei Famula sic perfun­cta est, ut magistra, ac dux esset omnibus ad ineundam et absolvendam religiosae perfe­ctionis viam. Scilicet elucebat in ipsa singularis animi demissio, praecipua erga Deum cha- ritas, nunquam intermissum precationis studium, accuratissima legum omnium observan­tia, inusitatus sese afflictandi ardor, ut referre videretur S. Aloysium Gonzagam materno genere se proxime attingentem, qui quidem 'admirabilem vitae innocentiam singulari auste­ritate cumulavit. Divinae gloriae propagandae studiosissima superatis difficultatibus omni­bus, novum sui Ordinis monasterium in Monte Calerio excitavit, ac licet absens sacras Vir­gines inibi degentes ad omnium virtutum laudem incendit, erexit. Charitate erga proximum ducta graviter angebatur, tot perditos homines in aeternae mortis periculo versari, assi­duisque precibus, et voluntariis cruciatibus illud ab divina clementia contendebat, ut ipsi gratiae coelestis auxilio in viam-possent redire salutis. Quod charitatis officium erga ani­mas pariter exercuit, quae piaculari igne torquentur: quippe et precationibus, et corporis afflictationibus statas eis poenas contrahere, et in Coelestem beatitatem ingressum maturare studebat. Singalari pietatis studio Beatissimam Virginem Dei Matrem, Ejnsque Sponsum S. Josephum prosecuta est, quibus exoratis patriam suam ab hostili incursione atque impetu liberavit. Denique gravi correpta morbo quum praeclara edidisset christianae patientiae documenta coelestes nuptias anhelans placidissime conquievit in osculo Domini die XVI. Decembris anni MDCCXVII. Quae de illius sanctitate invaluerat opinio longe multumque aucta est post pretiosam ejusdem mortem, accedente prodigiorum celebritate, quae a Deo patrata illius suffragio ferebantur. Quamobrem de Venerabilis Dei Famulae vita ac virtu­tibus delata causa est ad Congregationem VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalium legitimis ri­tibus tuendis praepositorum, rebusque omnibus maturo judicio ponderatis, virtutes quibus Dei Famula inclaruerat heroicum attigisse qulflaen decrevit fei. rec. Pius VI. Praecessor Noster editis hac super re litteris die V.tyi^ji Apqq JVJPCCLXXVIII. Postea agitari quae­stio cepit de Miraculis, quibus Venei;a£>iJiijsrMariae ab Angelis heroica virtus confirmari di­cebatur, ac diligenti instituto examine duo ex illis vera, atque explorata judicata sunt. Nos- que de illorum veritate Decretum edidimus Octavo Idus Januarias labentis anni MDCCCLXV. Hoc restabat unum, ut memoratae Congregationis Cardinales interrogarentur, num Vene­rabilem Dei Famulam inter Beatas recenseri posse existimarent; iique in Generali Con­ventu coram Nobis habito Quarto Idus Januarias currentis anni tuto id fieri posse unani­mi consensu responderunt. Attamen in re tanti momenti Nostram pandere mentem distu­limus donec ferventi prece a Patre luminum subsidium, opem que posceremus. Quod cum impense fecissemus, tandem tertio Kalendas Martii anni ejusdem solemni Decreto pronun- ciavimus procedi tuto posse ad solemnem Venerabilis Mariae ab Angelis Beatificationem. Nos igitur permoti precibus universi Ordinis Carmelitarum Excalceatorum, ex memoratae Cardinalium Congregationis consilio, et assensu, Auctoritate Nostra Apostolica harum Lit-

Next

/
Thumbnails
Contents