A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
147 terarum vi facultatem impertimur, ut eadem Venerabilis Dei Famula Maria ab Angelis Beatae nomine in posterum nuncupetur, ejusque Corpus, et lipsana, seu reliquiae, non tamen in solemnibus supplicationibus deferendae, publicae fidelium venerationi exponantur,, atque imagines radiis decorentur. Praeterea eadem Auctoritate Nostra concedimus ut de illa recitetur Officium, et Missa singulis annis de communi Virginum cum orationibus propriis per Nos approbatis, juxta rubricas Missalis, et Breviarii Romanii. Ejusmodi vero Officii recitationem, Missaeque celebrationem fieri concedimus Augustae Taurinorum, ejusque in Dioecesi, itemque omnibus in Templis religiosarum domorum ubi constituti reperiuntur Fratres Carmelitae excalceati, vel Moniales ejusdem Ordinis die XVI. Mensis Decembris ab omnibus Christifidelibus tam saecularibus, quam Regularibus, qui horas Canonicas dicere tenentur. Quod vero ad Missas attinet etiam ab ominibus Sacerdotibus ad Ecclesias, in quibus festum peragatur confluentibusJ'Deniqute>'Cottcedimus, ut Anno ab hisce Litteris datis primo solemnia Beatificationis Venei-ubilifctSfiPvae Dei Mariae ab Angelis in Dioecesi, Templisque supradictis celebrentur cum Officio et Missis duplicis Majoris ritus, idque fieri praecipimus die ab Ordinariis indicenda, ac postquam eadem solemnia in Basilica Vaticana peracta fuerint. Non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, Decretisque de non cultu editis, caeterisque contrariis quibuscumque Volumus autem ut harum Litterarum exemplis etiam impressis; dummodo manu Secretarii memoratae Congregationis Sacris ritibus praepositae subscripta sint, et Sigillo Praefecti munita, eadem prorsus in judicialibus etiam disceptationibus fides habeatur, quae Nostrae voluntatis significationi hisce Litteris ostensae habenda esset. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die XXV. Aprilis Anno MDCCCLXV. Pontificatus Nostri decimo nono. Locus f Sigilli. N. CARD. PARACCIANI CLARELLI. In Rákos, die 25. Novembris 1865. F ratres Ordinis Carmelitarum Excalceatorum Conventus Jaurinensis triduana Solemnia in honorem B. Mariae ab Angelis sui ordinis insinuatione Nobis facta, et venia eatenus a Nobis impetrata celebrabunt; aequurti jbVflihdb est, ut omnibus et singulis innotescat, qualesnam indulgentias lucrari de ty&áfifö^-Étíc'/esiáe possint, illi Christi fideles, qui triduanis solemniis intervenerint, aafl^hilhntibHiPiltR1'Ecclesiam dicti Ordinis visitaverint. Ratione autem indulgentiarum sequens emanavit Breve Apostolicum: PIUS PP. IX. Nr. 3276. Indulgentiae triduanam solemnem devotionem in honorem B. Mariae ab Angelis peragentibus vel in illa intervenientibus concessae. Universis Christifidelibus praesentes Litteras inspecturis Salutem et Apostolicam Benedictionem. Cum sicut accepimus in Ecclesiis Fratrum Monialiumque Ordinis B. Μ. V. de Monte Carmelo Excalceat, nunciip. Solemnia in triduum in honorem B. MARIAE AB ANGELIS dicti Ordinis, quam nuper Beatarum Albo adeensuimus, celebrari velint, Nos ad augendam Fidelium religionem et animarum salutem coelestibus Ecclesiae thesauris