A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

145 JXTr. VA. Die 25. Aprilis h. a. publicatae sunt Apostolicae litterae, beatificationem Servae Dei Mariae ab Angelis, decernentes, huius tenoris: PIUS PP. IX. AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Jjiv 9TIol‘)lL Li' Sapienter ac vere de Ecclesia Dej scribebat S. Cyprianus, „floribus ejus nec rosae, nec lilia desunt“ nimirum ut conspersa rubuit fortissimorum Martyrum sanguine, sic albicantibus Virginum liliis exornata nitescit. Nulla enim vero aetate in Catholica Ecclesia defuerunt generosae indolis puellae, quae restincto carnis ardore mortalibus nu­ptiis immaculati agni nuptias anteposuerunt, atque adeo virtutum oleo ornantes lampades suas divino Sponso obviam factae feliciter ab eo sunt in aethereum thalamum introdu­ctae. Huic illustri Virginum agmini adcensenda est Venerabilis Dei Famula Maria ab Angelis ex Ordine Religiosarum Sororum Carmelitidum Excalceatarum quo praestantis- simarum exercitatione virtutum Virginitatis decus adornavit, adauxit. Haec porro Augu­stae Taurinorum ab Joanne Donato Fontanella de Baldissero Comite, et Maria Tana de Santena Conjugibus aeque pietate, ac nobilitate conspicuis orta, et christianae disciplinae praeceptionibus instituta a prima aetatula de se magna, ac praeclara spopondit. Quippe a puerilibns ludis abstinens secretioribus se occultabat cubiculis, ut orationi vacaret atten­tius, ac licet paterna in domo bonis omnibus affluente nullis careret voluptatum illece­bris, numquam tamen capta ab iis est, sed ex lectitandis Sacrorum Virorum gestis sic exarsit severioris vitae studio, ut una cum fratre paternis aedibus aufugere, seque deser­tum in locum conferre proposuerit. Ex recolendis vero Christi Domini cruciatibus tanto patiendi amore vel a primis annis affecta est, ut jejuniis, vigiliis, omnique asperitatum ge­nere afflictare corpus institerit. Adhuc sexennis nihil magis habebat in votis, quam ut . . f . nomina 988rgi i ° ..... Sanctissimo Christi corpore se reficejjet^ qiyod cj^uny primum fuit assequuta majoris divini amoris flammas in corde concepit. Quantis pijqposit^ periculis innocentia sit mature intel­ligens, veluti Noemica columba non inveniens in terris ubi requiesceret pes ejus redivit in Arcam, ita Claustrorum in latebras se recipere statuit, ut castitatis florem ab omni labe ser­varet immunem. Huic obstitit consilio Parens, quae filiam benemoratam, et in familiae de­cus succrescentem, a suo latere divelli aegro animo ferret; sed tandem victa precibus, victa etiam lacrymis optatam illi veniam concessit. Qua impetrata nobilis puella laeta, atque ala­cris advolans ad Religiosas Sorores Ordinis Carmelitarum Excalceatas Sanctae Christinae Augustae Taurinorum Sacris induta vestibus est anno MDCLXXVI. In tyrocinio christia­nae perfectionis iter sic animose suscepit excurrendum, ut in admirationem sui raperet re­liquas Sodales. Postquam vero solemnia vota nuncupasset grave ac diuturnum subiit vir­tutis experimentum, siquidem per annos sex, Deo sic volente, coelesti quavis jucunditate, ac lumine caruit quibus perfundi solent ac recreari piorum hominum mentes, et quasi obscu­29 Nr. 3275. Beatiii catio Servae Dei Mariae ab Angelis Ordi­nis Carmelita­rum Excal­ceatorum.

Next

/
Thumbnails
Contents