A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

117 omnes, pro sollicita qua urgemur animarum cura, vehementer hortamur, ut a dolosis sectariorum labiis caveant, qui quandam honesti speciem praeseferentes, contra Christi religionem et legitimos principatus inflammato odio feruntur, idque unum spectant atque agunt, ut jura quaeque tam divina quam humana pessumdent. Noverint, hos sectarum gregales tamquam lupos esse, quos ovium pelle contectos ad exitium gregis venturos praedixit Christus Dominus; noverint in eorum numero esse habendos, a quorum con­suetudine, congressu que sic Nobis interdixit apostolus, ut nec ave illis dicere diserte praeceperit. Faxit nostrum omnium precibus exoratus dives in misericordia Deus, ut auxiliante gratia sua redeant insipientes ad cor, errantesque inviam justitiae reducantur; faxit ut compresso perditorum hominum furore, qui per supra memoratos coetus impia ac nefaria moliuntur, a tam multis, tamque inveteratis malis recreari aliquando tum Ec­clesia tum humana societas possit. Quae ut Nobis ex votis succedant, deprecatricem apud clementissimum Deum adhibeamus Sanctissimam Virginem Dei ipsius matrem ab origine immaculatam, cui datum est Ecclesiae hostes, atque errorum monstra confringere; nec non patrocinium imploremus beatorum apostolorum Petri et Pauli, quorum glorioso cruore alma haec urbs consecrata est. Horum ope atque auxilio, quod a divina boni­tate flagitamus, facilius Nos assecuturos confidimus. In Rákos, die 20. Octobris 1865. In oppido Magyar-Ovár erectum et die 25. Maii h. a. solemni ritu inauguratum Noso­comium Comitatense tantae molis est, ut destinationi suae dimidia aedificii pars abunde respondeat. Ne alia dimidia aedium illarum pars vacua remaneret, visum est, hanc a parte pro Nosocomio deserviente penitus separatam in Orphanotrophium sub cura aeque Sororum Caritatis convertere, quo pacto duo saluberrima Instituta sub uno eodemque tecto exsurrexerunt. Ad Orphanotrophium recipiuntur proles utriusque sexus ab anno aetatis quarto usque duodecimum. Dependendi autem sunt pro una prole menstrue septem, annue octoginta quatuor floreni a. v., pro quibus proles omnimodam sustentatio­nem accipit, imo egentioribus etiam amictus praebetur. Velint DD. Curati erectionem Orphanotrophii praedicti curae suae creditis fidelibus notam facere, ipsumque Institutum iisdem tanto magis commendare, quo certius est, orphanis leviori pretio nec congruam sustentationem, nec meliorem educationem procurari posse. Nr. 2952. Orphanotro­phium Magyar- Ovárense so­roribus Cari­tatis creditum. In Rákos, die 20. Octobris 1865. Quos piae memoriae Parochus Pinkafoensis Josephus Weinhofer de Augustissimo Alta­ris Sacramento olim dum viveret pronunciaverat sermones, illos in unum collectos, typis vulgavit Exciimus ac Rssmus Dnus Episcopus Szathmáriensis, qui sermones via praenu- merationis acquiri possunt. Scopo hoc folia praenumerationis, nec non prooemii a suc­cessore auctoris in parochia Pinkafőensi concinnati, ad quemlibet V.-Archidiaconalem Districtum cum eo hisce dimittuntur, ut utrumque ad DD. Condistrictuales Fratres trans­Nr. 2953. Sermones de Augustissimo Altaris Sacra­mento a Jo­sephe Wein- hofer dicti via praenumera­tionis acquiri possunt.

Next

/
Thumbnails
Contents