A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
118 ponere, et priora subin ad Cancellariam Officii mei Dioecesani remittere velint DD. Vice-Archidiaconi. In Rákos, die 20. Octobris 1865. Nr. 2959. Libellus sub titulo „Gazdasági kistükör“ commendatur. Regnicolaris oeconomica Societas, cuius Sedes Pestini est, in usum ruricolarum edidit librum sub titulo „Gazdasági kistükör“ ad quem attentionem DD. Curatorum in obsequium Intimati a R. Lottali Consilio sub 12. Septembris h. a. Nr. 63908 exarati, cum eo provoco, ut librum rurali oeconomia occupatis utilem data opportunitate paro- chianis commendent. Venui autem prostat apud dictae Societatis Secretarium, et acquiritur 50 xris a. v. In Rákos, die 20. Octobris 1865. Nr. 2962. Consignatio supellectilis sacrae et para mentorum vas orumque a Jaurinensi SSmi Altaris Consociatione inter egentio- res Ecclesias distribuendoPia SSmi Altaris Sacramenti consociatio Jaurinensis in paranda supellectili sacra procurandis item paramentis inter egentiores Ecclesias distribuendis hoc etiam anno id, quod suarum erat partium praestitit, cuius industria eo majore laude digna est, quo pluribus cum difficultatibus ob vigentem inopiam consociationis commembris colluctandum fuit. Distribuentur autem egentiores inter sacras aedes a praelaudata consociatione albae 12, rocheta 12, vesticulae ministrantium 18, corporalia 100, pallae 100, purifica- toria 100, manutergia 60, humeralia 28, tobaleae 2, pluvialia 2, casulae 9, stolae 5, pulvillorum paria 5, palliola ciborii 5, bursae 3, vela maiora 3, antipendium altaris 1, monstrantia 1, calix argenteus inauratus 1, pacificale 1, statua S. Floriani M. 1, icon 1, vascula pro floribus 2. Tam piam, tamque salubrem Consociationem velint DD. Curati et ipsi protegere, et suis parochianis commendare. In Rákos, die 20. Octobris 1865. Nr. 2964. Anima defun- ctiJosephiWol- finger piis suffragiis commendatur. Die 10. curr. in Eszterháza supremum diem pie susceptis moribundorum Sacramentis obiit Josephus Wolfinger, Nestor Dioecesis et emeritus Parochus Endrödendis. Postquam hanc parochiam annis 53 rexisset, anno 1858 illam ob grandaevam senectutem, quae ipsa est morbus, sponte dimisit, pensione donatus e fundo religionario et auxiliari emeritorum Sacerdotum. Mortuus est anno aetatis 90, Sacerdotii vero 66, cuius animam piis suffragiis commendo. In Rákos, die 20. Octobris 1865. Nr. 2965. Relatio de statu catholicae Missionis in Centrali Africa. "Viennae residentes praepositi catholicae missionis in Africa centrali vulgaverunt relationem de statu dictae Missionis pro anno 1864, cuius relationis unum exemplar pro quolibet V.-A.-Diaconali Districtu cum omnibus DD. Curatis successive communicandum ist- hic adjacet.