A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

116 de qua loquimur, secta, verum ita longe lateque diffusa, ut difficillimo hoc tempore ubi­cumque gentium impune se jactet, atque audacius efferatur. Quam rem inde Nos repe­tendam magna ex parte existimavimus, quod plerisque ignorantia fortasse iniquorum consiliorum, quae in clandestinis iis coetibus agitantur, falsa insederit opinio, innoxium hoc esse societatis genus atque institutum, quod in adjuvandis hominibus eorumque re­levandis aerumnis unice versetur; nihil proinde contra Ecclesiam Dei ex illo esse perti­mescendum. Id vero quantopere abhorreat a veritate, ecquis non intelligat? Quid enim sibi vult illa hominum cooptatio cujuscumque tandem religionis et fidei sint? Quid illa sibi volunt clandestina conventicula, quid severissimum jusjurandum ab iis prolatum, qui huic sectae initiantur, numquam se quidquam patefacturos, quod pertinere ad illam possit? Quo tandem spectat inaudita poenarum atrocitas, quibus se devovent, si forte a juramenti fide desciscant? Impia certe quidem ac nefaria ea societas sit oportet, quae diem lucemque tantopere reformidat; qui enim male agit, ut scripsit apostolus, odit lu­cem. Jamvero quam longe dissimiles ab hac dicendae sunt piae fidelium societates, quae in catholica Ecclesia florescunt. Nihil in eis retrusum atque abditum, patent omni­bus leges, quibus reguntur, patent, quae juxta evangelii doctrinam exercentur, opera caritatis. Atqui catholicas hujusmodi sodalitates tam salutares, tam excitandae pietati, recreandisque pauperibus opportunas oppugnari alicubi, et vero etiam deleri non sine dolore videmus, dum contra fovetur, vel saltem toleratur tenebricosa massonica societas tam Ecclesiae Dei inimica, tam periculosa etiam securitati regnorum? Illud vero gravi­ter Nos et acerbe ferimus, venerabiles fratres, quod in hujusmodi reprobanda secta juxta decessorum Nostrorum constitutiones, segnes nonnullos esse, et quasi indormientes videa­mus, quos in re tam gravi commissi muneris et officii ratio excitatissimos poscit. Quod si qui in hac opinione versantur, apostolicas constitutiones contra occultas sectas, earum- que asseclas et fautores sub poena anathematis editas, nullam habere vim iis in regioni­bus, ubi a civili potestate memoratae sectae tolerantur, ii certe vehementer errant; ac Nos pravae hujus doctrinae commentum alias, ut scitis, venerabiles fratres, reprobavi­mus, iterumque hodierno die reprobamus et condemnamus. Numquid enim suprema illa pascendi regendique universi dominici gregis potestas, quam in persona beatissimi Petri a Christo Domino acceperunt Romani pontifices, ac supremum inde quod exercere in Ecclesia debent magisterium, a civili pendeat potestate, aut aliqua ratione coerceri ab illa possit et coarctari? Quae cum ita sint, ne minus cauti homines, juvenesque inpri- mis decipiantur, ac ne ex Nostro silentio aliqua tuendi erroris arripiatur occasio, apo- stolicam attollere vocem decrevimus, venerabiles fratres; atque hic in consessu vestro memoratas praedecessorum Nostrorum constitutiones confirmantes, massonicam illam, aliasque ejusdem genéris societates, quae specie tenus diversae in dies coalescunt, quae­que contra Ecclesiam vel legitimas potestates seu palam, seu clandestine machinentur, auctoritate Nostra apostolica reprobamus et condemnamus, atque ab omnibus christifide- libus cujuscumque conditionis, gradus ac dignitatis, et ubicumque terrarum sint, tamquam per Nos proscriptas et reprobatas haberi volumus sub iisdem poenis, quae in memora­tis pi’aedecessorum Nostrorum constitutionibus continentur. Nunc, quod reliquum est, pro paterni animi Nostri studio monemus et excitamus fideles, qui forte ejusmodi sectis nomen dederint, ut ad saniora se consilia recipiant, fnnestosque illos coetus et conven­ticula deserant, ne in sempiternae ruinae baratrum prolabantur; reliquos vero fideles

Next

/
Thumbnails
Contents