A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

115 Λ ν. XVI. Liberorum Murariorum a pluribus Summis Pontificibus reprobatam ac damnatam se­ctam, quae nostro tempore liberius ac unquam perniciosa sua contra Ecclesiam Catholi­cam imprimis, ac S. Sedem Apostolicam directa molimina executioni dare contendit, SSmus Dnus Noster in Allocutione, quam in Consistorio die 25. Septembris h. a. cele­brato pronunciavit, denuo reprobavit ac condemnavit. Quae allocutio novum praebet documentum paternae pastoralisque sollicitudinis, qua gloriosus Pontifex universum gre­gem Domini complectitur. Muneris mei ratio deposcit, ut praedictam de re tam gravi habitam Allocutionem ad V. Cleri Dioecesani notitiam perferam. Est autem tenor illius sequens: Venerabiles fratres ! Multiplices inter machinationes artesque, quibus chx-istiani nominis hostes ado­riri Ecclesiam Dei, eamque, irrito licet conatu, labefactare, atque excindere ausi sunt, recensenda procul dubio est, venerabiles fratres, perversa illa hominum societas, quae massonica vulgo nuncupatur, quaeque in latebris primum, tenebrisque coacta in com­munem exinde perniciem religionis, humanaeque societatis erupit. Cujus insidias ac fraudes ubi primum detexerunt praedecessores Nostri Romani pontifices, pastoralis officii memores, nihil morae interponendum existimarunt, quominus sectam illam scelus anhe­lantem, multa ac nefaria rei sacrae et publicae molientem auctoritate sua coercerent, ac damnationis sententia tamquam jaculo confoderent et pofligarent. Enimvero Clemens XII praedecessor Noster apostolicis suis litteris eamdem sectam proscripsit, reprobavit, ac fideles uixiversos ab illa nedum ineixnda, sed vero etiam quovis modo promovenda, juvandaque deterrxxit, ixxdicta excoxnnxunicatioxxis poena ipso facto incurrenda, et per Romanum dumtaxat pontificem x-elaxanda. Quam porro justanx ac debitam damnationis sententiam Benedictus XIV edita constitutione confirmavit, sixmmosque catholicos prin­cipes haud excitare praetermisit, ut ad convellendam pex'ditissimam sectam, et a com­muni periculo propulsandam vires omnes curásque confexTent. Atque utinam supremi iidem principes decessoxds Nostri vocibus aixres praebuissent; utinam in causa tam gravi non remissius egissent, numquam cex’te fuissent deploi'andi nostx’a patrumque memoria tanti seditionum motus, tanta bellorum incendia, quibus Europa universa coxxflagravit, tanta denique malorum acerbitas, quibus afflictata est, atque adhuc afflictatixr Ecclesia. Jamvero quum improborum furor minime conquiesceret, recens ox'tam carbonariorum sectam in Italia praesertim longe lateque px’opagatam Pius VII praecessor Noster ana­themate perculit, parique incensus animarum studio Leo XII tum superiox-es, quas me­moravimus clandestinas societates, txxm quascumque alias quovis tandem nomine appella­tas, quae contra Ecclesiam, civilemqxxe potestatem coxxspirarent, apostolicis suis litteris condemnavit, atque universis fidelibus sub gravissima excommixnicationis poena prohi­buit. Attamen impensa haec apostolicae Sedis studia haud illum habuerunt exitum, qui fuisset exspectandus. Neque enim domita, et cohibita numquam est massonica haec, 22 I Nr. 2951. Allocutio SSmi Dni no­stri contra sic dictos liberos murarios.

Next

/
Thumbnails
Contents