A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

8 fidei judicem examinanda proscribendaque deferretur, proscripta vero universitati fidelium publicaretur, ut sic omnibus innotesceret, cavendum sibi ab ejusmodi doctrina esse, si­quidem fidem orthodoxam sartam tectamque vellent servare. Accedit, in syllabo, dictae encyclicae annexo, ne unam quidem occurrere propositionem, quae jam prius sive in allo­cutionibus, sive in encyclicis aliis confixa non fuisset; ut adeo nihil plane novi nunc statuatur, sed recapitulentur dumtaxat alibi et alias fusius pertractata atque rejecta. Quod a Summis Pontificibus toties, quoties salus fidelium deposcebat, factum fuisse Historia comprobat. Yel cui ignotae sunt Pontificum Martini V. Leonis X. S. Pii Y. Gregorii XIII. Urbani VIII. Innocentii X. Alexandri VII. Innocentii XI. Alexandri VIII. Inno- centii XII. Clementis XI. Benedicti XIV. Pii VI. contra sui temporis errores directae Constitutiones? — An Pontifex egressus auctoritatis suae terminos, usurpati juris alieni reum se fecit? Sed quis hoc asserere ausit? Dum enim Pontifex elenchum texit errorum, de quibus merito ambigas, sintne civitati an religioni et Ecclesiae magis infesti ac per­niciosi; qua communis Christianorum Pater laqueos indigitat, qui eorum fidei et saluti tenduntur, quos proin, si sapiant, vitare oporteat. De iis vero quae ad sphaeram perti­nent potestatis civilis, nihil plane decernit, nisi quod doctrinas nonnullas politicas, quae aut ex principiis irreligiosis sunt deductae, aut ad evertendam omnem religionem et mo- ralitatem tendunt, perstringat: quod quidem ab ejus potestate alienum esse, nemo pru­dens dixerit; nam ut rectae observat Melchior Canus: „Tantam habet summus a Christo institutus Pontifex in Ecclesia auctoritatem, quanta ad continendos christianae reipublicae cives in fide, religione, officio est necessaria.“ 15) — Neque jus cujusvis personale, inda­gandae cognoscendaeque veritatis, ullo modo laesisse censendus est; immo dum devia monstrat, quae a veritate abducunt, negotium hujus cognoscendae insigniter adjuvat Non enim rationis humanae in illustrandis provehendisque notionibus religiosis, nedum in scientiis naturalibus industriam; sed ejus solum in rebus etiam divinis omnem aucto­ritatem superbe fastidientis intemperantiam vult coercitam. Et profecto ea, quae per reve­lationem divinam certa sunt et explorata, indagatione non indigent: dum ergo haec pio fidei obsequio, ut par est, credantur, in aliis omnibus amplissima relicta est ingeniis se se exercitandi libertas; unde apposite Tertullianus: „Unius, inquit, et certi instituti, infi­nita inquisitio non potest esse. . . . Omnem prolationem quaerendi et inveniendi, cre­dendo fixisti; hunc tibi modum statuit fructus ipse quaerendi: hanc tibi fossam determi­navit ipse, qui te non vult aliud credere, quam quod instituit, ideoque nec quaerere. . . . Regula a Christo instituta, nullas habet apud nos quaestiones, nisi quas haereses infe­runt, et quae haereticos faciunt. Ceterum manente forma ejus in suo ordine, quantum­libet quaeras et tractes, et omnem libidinem curiositatis effundas, si quid tibi videtur vel ambiguitate pendere, vel obscuritate obumbrari.“ 1B) Non itaque est, cur adversarii ob vulgatam encyclicam Pontifici succenseant. — Quodsi eo non obstante magistratus alicubi litteras pontificias ab Episcopis publicari vetent, concessa incredulis ephemeridum scripto­ribus easdem cavillandi licentia, id consentaneum omnino arbitramur spiritui illi, qui passim libellos blasphemiis in Christum ej usque sanctissimam religionem infames palam ac libere distrahi patitur: ex adverso quae ad eos confutandos, vindicandamque religio­nis dignitatem lucubrantur, praetextis, nescio quibus in ecclesiasticae libertatis praejudi­,5) De locis theol. lib. 6. c. 3. — l6) De praescript. cc. 9. 10. 14.

Next

/
Thumbnails
Contents