A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

3 „ingressuri dies mysticos et jejuniorum remediis consecratos,“ *) altius fidei oculos in reparationis nostrae mysterium defigamus, intimioreque devotionis sensu immoremur immolanti se pro incolumitate nostra Deo Homini, „a quo habemus redemtionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae ejus;"2) immoremur, inquam, ut amore ejus, qui prior dilexit nos, inardescamus, atque „in caritate radicati et fundati,“3) „existimemus omnia detrimentum, propter eminentem scientiam Jesu Christi." 4) At quoniam de hoc argumento sermonem injecimus, liceat paterno Vos obtestari affectu, ut caritatem, qua in Deum flagratis, non verbis tantum, sed maxime operibus, omnique vitae ratione testatam facere satagatis; quod eo demum pacto fiet, si in ex­plendis crediti Vobis ministerii partibus , insigni zelo enitueritis; qui sicut nobillissimus est caritatis effectus, ita documentum ejusdem minime ambiguum. Zelus enim, ut docet Angelicus,5) „ex intensione amoris provenit." Unde quo ferventiore quis animi ardore in Deum fertur, eo potentius se moveri sentiet, ut quicquid voluntati divinae consen­taneum, quicquid ei placitum acceptumque intellexerit, summa ope agere connitatur. Sacerdos igitur sancta caritatis flamma incensus, vires facultatesque suas procurandae gloriae divinae et saluti animarum consecret est necesse. Minister cum sit Christi dispen­satorque mysteriorum Dei, hoc unum sibi prc n esse debere noverit, ut dispensator fidelis inveniatur; qui abjecta immodica rerum narum cura, non jam suis commodis, sed Ecclesiae, cujus obsequio speciali modo de, metus est, vivat. Delatum proin sibi per manuum impositionem munus, non ex utilitace aut honore, sed ex ea, quam praestat, bene de religione merendi opportunitate aestimet; sciensque se „adjutorem esse Dei,"6) nihil sibi ducat antiquius, quam opus Redemtionis a Christo in cruce peractum continuare in terris, et fratribus indesinenter applicare. Ad hunc veluti supremum scopum curas, labores, vigilias suas dirigat, omnia sua libentissime impendere, et ipse superimpendi gestiens pro animabus sibi commissis; ideoque nullas detrectet molestias, nullis cedat obstaculis, nulla refugiat certamina, „dummodo consummet cursum et ministerium verbi, quod accepit a Domino;"7) „paratus omnibus omnia fieri, ut omnes faciat salvos."8) Hoc spiritu percitos exhibent annales ecclesiastici longa serie viros apostolicos, qui in percolendo agro dominico desudarunt, ac inter hos Doctorem gentium, tamquam absolu­tissimum zeli sacerdotalis pastoralisque exemplar. „Quis, inquit S. Gregorius Nazianzenus,9) satis digne quotidianam ipsius animadversionem commemoret? quis singulorum emam? quis ecclesiarum omnium sollicitudinem, commiserationem erga omnes, et fraternam ca­ritatem ? Offendebat aliquis, et Paulus infirmitate laborabat; alius scandalizabatur, et Paulus urebatur. . . . His rectum iter tenentibus, comitem se adjungit atque alacritatis socium praebet: alios male incedentes reprimit. Nunc a piorum coetu proscribit: nunc ’) S. Leo M. serrn. 42. in Quadr. 4. c. 2. 2) Ephes. 1, 7. 3) Ephes. 3, 17. ■>) Philipp. 3, 8. 6) Summ. 2. 1. qu, 28. a. 4. <0 i. Cor. 3, 9. 7) Act. 20, 24. 6) i. Cor. 9, 22. ») Orat. 1. Opp. t. 1. p. 23. sq. 1*

Next

/
Thumbnails
Contents