A Győri Püspökség Körlevelei, 1864
Tartalomjegyzék
4 caritatem firmat. Nunc luget, nunc laetitia afficitur. Nunc lac propinat, nunc mysteria attingit. Nunc ex hac vita discessum exoptat ac delibatur: nunc propter suos magis necessai'ium censet in carne permanere. Non enim quod suum est, quaerit, sed quod filiorum, quos per evangélium genuit. Hic enim spiritualis omnis imperii finis est, ubique, privata utilitate neglecta, commodis aliorum consulere.14 — Quis porro non miretur inconcussam animi fortitudinem ac indefessam laboris patientiam, ad quam zelus Paulum roboravit? „In vincula conjectus ac virgarum notas tergo impressas habens, et cruore diffluens, sacris initiabat, et baptizabat, et sacrificium offerebat, nec unicum etiam hominem, qui salutem accepturus esset, contemnebat.44 Ita S. Joannes Chrysostomus. *) Addit S. Gregorius M.:2) „Ecce lapidibus obruitur, nec tamen a veritatis sermone removetur. Occidi potest, superari non potest: velut exstinctus extra urbem projicitur, sed intra urbem die alio illaesus praedicator invenitur. 0 quam fortis huic viro inest infirmitas! o quam victrix poena! o quam dominatrix patientia! Ad agendum repulsione provocatur, ad praedicandam salutem plagis erigitur, ad propellendam laboris lassitudinem poena refovetur. Quae ergo hunc adversitas superet, quem poena fovet?44 — En zeli, qui operarium apostolicum decet, indolem ingeniumque. Fierine posse credimus, ut absque eo quisquam salebrosa, et multis saepe implexa difficultatibus vocationis sacerdotalis officia rite obeat? Immo verendum est, ne viribus paulatim fatiscentibus in teporem incidat sibi aliisque perniciosissimum. Dum ex adverso ei, qui conceptum semel animo caelestem ignem sedulo nutrit, nihil videri poterit arduum, nihil ejusmodi, quod aspirante gratia superna, ad exitum perduci posse desperet. Etsi autem zelus omnes functiones sacerdotales pervadere ac veluti animare debeat: duo tamen potissimum sunt sacri ministerii munia, quae, ut felici cum successu expediantur, singularem animi fervorem deposcunt. Alterum eorum est verbi divini praedicatio, quam et Apostoli inter praecipuas muneris sui partes numeraverunt,3) et sancti Patres atque Concilia, tamquam officiorum pastoralium facile princeps, quo non aliud prius,4) aut honorabilius,5) aut nobilius6) excellentiusve7) sacerdotibus esse oporteat, celebraverunt; idque non immerito: „Quid enim est oves pascere, nisi evangelizare subjectis, reddere Deo populum acceptabilem: verbo, opere et exemplo, dirigere vias Domini, et parare Domino plebem perfectam.44 8) Gravissimo autem huic officio cum dignitate, et ea qua par est religione, non aliter nos responsuros putemus, quam si flagranti praediti fuerimus zelo; quem quidem jam ipsa obligationis hujus natura maturius expensa inspiret est necesse. Sacrae namque institutionis provinciam sustinentibus, non incerta humanae sapientiae dogmata, sed veritates divinitus revelatae, atque ad aeternam salutem i) i) Epist. 2. ad Olympiad. n. 11. Opp. t. 3. p. 549. 2) Morál. lib. 31. in c. 39. Job. n. 68. Opp. t. 1. 3) Act. 6. 4. 4) S. Gregor. Naz. 1. c. 5) Flavianus Epist. 2. ad S. Leon. P. 6J S. Thom. Aqu. in 2. ad Tim. c. 4. lect. 1. 7) Innocent. III. Praef. Opp. 8) Petrus Blesen. Epist. 148.