A Győri Püspökség Körlevelei, 1864
Tartalomjegyzék
56 etiam falluntur in plurimis singularibus, propterea quod non habeant verorum et falsorum judicium plane exercitatum in iis, quae oportet, eligendis." — Sed quod multos moleste affecit, ac minime probari posse videbatur, est fastidiosum illud, altoque supercilio prolatum judicium, quo nonnulli conventus illius theologi scholasticos veteres perstrinxerunt; quasi cultioribus ingeniis et indigentiis hodiernis haud amplius accommodos, ideoque absque dispendio negligendos; id enimvero cum alienum est ab aequitate summis illis debita doctoribus, quorum admirabilem sapientiam et vitae sanctitatem venerantur omnes, qui eos propius noverunt; tum ipsi Ecclesiae injuriosum, quae per plura saecula eorum principia et methodum in scholis doceri permisit, eorumque doctrinam ad penitiorem religionis cognitionem adipiscendam, et refellendos adversarios maxime opportunam judicavit. Quid? quod hodiedum non pauci censeant, unicum fere medium philosophiae instaurandae esse, si ea ad scientiam vere catholicam, qualis in scholasticorum operibus prostat, exigatur; 4) non quidem eo sensu, ut eorum vestigiis serviliter insistamus: sed ut, quae ab illis accurate ac ingeniose sunt deducta, in usum nostrum vertamus, et adjectis quae recentior aetas protulit scientiarum incrementis, excolamus prove- hamusque. „Semper enim crescere potest in hac vita studium sapientiae, quia nihil est perfectum in humanis inventionibus. Quapropter antiquorum defectus deberemus nos posteriores supplere, quia introivimus in labores eorum, per quos possumus ad meliora excitari," inquit Rogerus Baco. 5) Quae quum ita sint, mirum profecto videri nequit, monacensem illum theologorum congressum SS. D. N. Pio Papae IX. gravissimis alioquin curis oppresso, anxiae sollicitudinis causam praebuisse; qui propterea de rebus illic gestis certior factus, impetrare a se ipso non potuit, quin datis ad Archi-Episcopum Monacensem litteris paterna indulgentia et benignitate plenis, suam de congressu illo mentem expromeret. Litteras has apostolicas, ob summum earum momentum heic subnexas communicamus, omnium- que attentioni majorem in modum commendamus. Venerabili Fratri Gregorio, Archiepiscopo Monacensi et Frisingensi Pius PP. IX. Venerabilis Frater, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Tuas libenter accepimus Litteras, die 7 proxime elapsi mensis Octobris datas, ut Nos certiores faceres de Conventu in ista Monacensi civitate proximo mense Septembri a nonnullis Germaniae Theologis, doctisque catholicis viris habito de variis argumentis, quae ad theologicas praesertim ac philosophicas tradendas disciplinas pertinent. Ex Litteris Tibi Nostro jussu scriptis a Venerabili Fratre Matthaeo, Archiepiscopo Neocaesariensi, Nostro et Apostolicae hujus Sedis apud istam Regiam Aulam Nuntio vel facile noscere potuisti, Venerabilis Frater, quibus Nos sensibus affecti fuerimus, ubi primum de hoc proposito Conventu nuntium accepimus, et postquam agnovimus, quomodo commemorati Theologi et viri ad hujusmodi Conventum invitati et congregati fuere. Nihil certe dubitare volebamus de laudabili fine, quo hujus Conventus auctores fautoresque permoti fuere, ut scilicet omnes Catholici viri doctrina praestantes, collatis consiliis conjunctisque viribus, germanam catholicae Ecclesiae scientiam promoverent, eamque a nefariis, ac perniciosissimis tot adversariorum opinionibus, conatibusque vindicarent ac defenderent. Sed in hac sublimi Princi4) Civiltá Caltol. ser. 3. vol. 10. — 5) Opus majus par. 2. c. 8.