A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

bT pis Apostolomra Cathedra licet immerentes collocati asperrimis hisce temporibus, quibus Sacrorum Antistitum auctoritas, si unquam alias, ad unitatem et integritatem catholicae doctrinae custodiendam vel maxime est necessaria, et ab omnibus sarta tecta servari de­bet, non potuimus non vehementer mirari videntes, memorati Conventus invitationem privato nomine factam et promulgatam, quin ullo modo intercederet impulsus, auctoritas et missio ecclesiasticae potestatis ad quam proprio, ac nativo jure unice pertinet advigi­lare ac dirigere theologicarum praesertim rerum doctrinam. Quae sane res, ut optime noscis, omnino nova ac prorsus inusitata in Ecclesia est. Atque iccirco voluimus, Te, Venerabilis Frater, noscere hanc Nostram luisse sententiam, ut cum a Te, tum ab aliis Venerabilibus Fratribus Sacrorum in Germania Antistitibus probe judicari posset de scopo per Conventus programma enuntiato, si nempe talis esset, ut veram Ecclesiae utilitatem afferret. Eodem autem tempore certi eramus, Te, Venerabilis Frater, pro pastorali Tua sollicitudine ac zelo omnia consilia et studia esse adhibituram, ne in eodem Conventu tum catholicae fidei ac doctrinae integritas, tum obedientia, quam omnes cujusque classis et conditionis catholici homines Ecclesiae auctoritati ac magisterio praestare omnino de­bent, vel minimum detrimentum caperent. Ac dissimulare non possumus, non levibus Nos angustiis affectos luisse, quandoquidem verebamur, ne hujusmodi Conventu sine ec­clesiastica auctoritate congregato exemplum praeberetur sensim usurpandi aliquid ex jure ecclesiastici regiminis et authentici magisterii, quod divina institutione proprium est Ro­mano Pontifici et Episcopis in unione et consensione cum ipso S. Petri Successore, at­que ita, ecclesiastico ordine perturbato, aliquando unitas et obedientia fidei apud aliquos labefactaretur. Atque etiam timebamus, ne in ipso Conventu quaedam enunciarentur ac tenerentur opiniones et placita, quae in vulgus praesertim emissa et catholicae doctrinae puritatem et debitam subjectionem in periculum ac discrimen vocarent. Summo enim animi Nostri dolore recordabamur, Venerabilis Frater, hanc Apostolicam Sedem pro gra­vissimi sui muneris officio debuisse ultimis hisce temporibus censura notare ac prohibere nonnullorum Germaniae Scriptorum opera, qui cum nescirent decedere ab aliquo princi­pio seu methodo falsae scientiae aut hodiernae fallacis philosophiae, praeter voluntatem, uti confidimus, inducti fuere ad proferendas ac docendas doctrinas dissentientes a vero nonnullorum sanctissimae fidei nostrae dogmatum sensu et interpretatione, quique errores ab Ecclesia jam damnatos e tenebris excitarunt et propriam divinae revelationis et fidei indolem et naturam in alienum omnino sensum explicaverunt. Noscebamus etiam, Vene­rabilis Frater, nonnullos ex catholicis, qui severioribus disciplinis excolendis operam na­vant, humani ingenii viribus nimium fidentes errorum periculis haud fuisse absterritos, ne in asserenda fallaci et minime sincera scientiae libertate abriperentur ultra limites, quos praetergredi non sinit obedientia debita erga magisterium Ecclesiae ad totius reve­latae veritatis integritatem servandam divinitus institutum. Ex quo evenit, ut hujusmodi catholici misere decepti et iis saepe consentiant, qui contra hujus Apostolicae Sedis ac Nostrarum Congregationum decreta declamant ac blaterant, ea liberum scientiae progres­sum impedire, et periculo se exponunt sacra illa frangendi obedientiae vincula, quibus ex Dei voluntate eidem Apostolicae huic obstringuntur Sedi, quae a Deo ipso veritatis magistra et vindex fuit constituta. Neque ignorabamus, in Germania etiam falsam inva­luisse opinionem adversns veterem scholam et adversus doctrinam summorum illorum Doctorum, quos propter admirabilem eorum sapientiam et vitae sanctitatem universalis 12*

Next

/
Thumbnails
Contents