A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

51 sacerdotis, sed tantum in aliquo casu particulari, necessitatis causa ab Episcopo exami­nanda/ Quam igitur cavendum, ne quis temere ac inconsulto auctoritatem sibi vindicet bis sacrum faciendi, non obtento prius Ordinarii annutu. 4. Neque id praetereundum, sacerdotibus bis celebrandi facultatem nactis, ex­pressa lege districtaque sanctione interdictum esse, ut ne pro secunda, quae illis dicenda est Missa ullum stipendii genus, quacumque de causa et quolibet praetextu aut colore acceptare audeant. Quid hac in parte menti Ecclesiae consentaneum, ejusque institutis ratum sit, accurate definitum deprehendimus in resolutione S. Congregationis Concilii 25. Septembris anno 1858. 47) Quae in ea ad rem praesentem faciunt, huc redeunt. Principii instar universim admissi habetur: omnes, quibus animarum cura incumbit, jure divino obligari ad Missam dominicis festisque diebus pro populo sibi commisso appli­candam ; 48) hocque onus ita iis inhaerere, ut ab eo soluti haud censeantur, quamvis tenues sint reditus ; cum ad id non propter reditus, sed ratione officii obstringantur, ut tradit Benedictus XIV. in Constitutione Cum semper oblatas, in qua diserte prae­scribitur , pro hujusmodi applicatione eleemosynam percipere iisdem non licere. Quod vero de parochis, idem de sacerdotibus, qui parocho infirmo aut absente vices ejus ge­runt, dicendum ob idemtitatem rationis. Hinc in laudata paulo ante Constitutione Cum semper expresse dicitur, vicarios ecclesiarum parochialium, sive perpetui sint, sive ad nutum amovibiles, omnes indiscriminatim teneri ad applicationem Missae pro populo ipsorum curae credito. E quibus suapte sequitur: a) Parochum, qui duas regit parochias vel aeque principaliter, vel subjective conjunctas, et ideo bis in die celebrat, teneri utramque Missam pro populo applicare, b) In iis autem parochiis, quae exstinctive, ut vocant, conjunctae, id est, ita invicem sunt unitae atque incorporatae, ut ex duabus una prorsus, cum exstinctione tituli alterius, evaserit, obligari parochum unam tantum Missam applicare pro populo, altera libera, sed pro qua eleemosynam recipere nefas sit. c) Sacer­dotes alii curam animarum non habentes, si quando bis in die celebrent, utramque Mis­sam libere possunt applicare; at pro secunda stipendium recipere et ipsi prohibentur. Ratio in propatulo est: cum enim permissa olim pluralitas Missarum ideo fuerit sublata, ut avaritiae et obloquentium suspicionibus obviam iretur; conveniens sane fuitj opportune praecavere, ne concessa rursus Missae iteratione, ordo sacerdotalis apud detractores in aviditatis suspicionem et infamiam adduceretur, inquit Benedictus XIV. 49) 5. Denique sacerdos bis eadem die sacris operaturus, ut licitam adeptae facul­tatis usuram faciat, ad secundam quoque Missam jejunus progrediatur est necesse. Num- quam enim, nulloque sub obtutu cuiquam, qui jejunus non sit, ad conficiendam ac su­mendam Eucharistiam accedere licet. „Ita expresse enuntiata, ait Pontas, 50) ita antiqua, ita universalis est Ecclesiae prohibitio circa hoc argumentum, ut nulla sensus circum­scriptio, nullaque exceptio afferri debeat, cum nulla reperiatur in canonibus." — Anti­quissimam sane, atque ab apostolicis usque temporibus deductam esse legem, quae prae­cipit, ut sacerdotes perinde ac fideles ante omnem cibum potumque, et „virgine adhuc saliva", ut Tertullianus ait, 51) ad celebrandum accipiendumque sacrosanctum hoc my­sterium accedant, testes sunt sancti Patres, 52) testes canones Conciliorum, testis consen­47) Conf. Analecta Juris pontif. 1859. fascit. Jan. et Febr. coi. 1343. — 48) Cone. Trid. sess. 23. cap. 1. de reform. — 49) De sacrif. Missae, lib. 3. append. 4. — 50) Diction. casuum conscient, tom. 2. verb. Missa, cas. 2. — 51) De jejuniis c. 6. — 52) Apud Card. Bona, Ker. liturg. lib. 1. c. 21.

Next

/
Thumbnails
Contents