A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

49 dali celebrare non posset licite ob infamiam facti, se) Juxta praesentem igitur Ecclesiae disciplinam, excepto die Nativitatis Domini, et nisi aliter urgeat necessitas, non licet sacerdoti nisi unam tantum eodem die Missam celebrare, dummodo in die Nativitatis Domini in duabus primis Missis purificationem non sumserit; alioquin ea sumta frange­ret jejunium naturale, quod alteram ac tertiam Missam necessario praeire debet. 37) Communis haec est doctorum omnium unanimi consensu probata, et a nemine in con­troversiam adducta sententia. Illud solum quaeri potest, qualisnam ea necessitas intelligi debeat, quae ab hac regula exceptionem fieri patiatur ? Veteres theologi varios excogita­runt casus, in quibus arbitrati sunt, ppsse sacerdotem plures eodem die Missas cele­brare; hos diligenter collectos recenset expenditque Suarez, 38) quorum quidem plerique aut apud nos hodie jam non occurrunt, neque proinde cuiquam perplexitatis esse pos­sunt occasio; aut certe tales sunt, ut primo obtutu perspici queat, eos nullo modo con­tineri sub necessitatis voce. Ejusmodi est casus, si Princeps vel Episcopus die festo ad­veniat, qui Missam non audierit, nec alius quisquam praesto sit sacerdos, qui Missam possit celebrare. „Quod enim inconveniens est, si Episcopus vel alia persona nobilis Missam non audiat, quia nullus adest sacerdos, qui jure possit illam dicere?" ait Suarez.39) Ejusmodi est etiam casus, quo moribundus Viaticum petit, neque sacramenti copia est, nec sacerdos ullus, qui sacramentum posset conficere, nisi qui jam Missam celebravit. Re namque bene considerata facile patet, non esse verisimile ut id accidere possit; quodsi vero accidere contingat, respondet Sylvius 40) sacerdoti nullatenus integrum fore celebrare cum jejunus non sit; „eo quod receptio hujus sacramenti minoris est necessi­tatis et majoris reverentiae, propter quam Ecclesia non dispensat super jejunio in ejus­modi casu.“ Lex nempe, quae praecipit, ut sacerdos sacra mysteria jejunus conficiat gravius urget, quam lex percipiendae in articulo mortis Eucharistiae; haec enim obligare infirmum desinit, cum deest sacerdos, qui Viaticum possit ministrare. 41) Interim culpa­bilis negligentiae reum se faceret, qui non prospiceret, ut particulae consecratae semper adsint, quae, cum opus est, ad aegrotum deferantur. — Unde unicus fere assignari potest casus, qui justae necessitatis rationem habeat, et in quo sacerdoti duas una die Missas celebrare liceat: scilicet si quis duas parochias obtineat, vel duos populos adeo sejun­ctos, ut alter ipsorum parocho celebranti per dies festos adesse nullo modo possit ob locorum maximam distantiam : tunc enim fas existimant ejusmodi rectori, cum festi dies incidunt, bis sacram peragere, ut populo utrique satisfaciat. Ita Dominicus Soto, qui in­choato Concilio Tridentino interfuit, examinans causas, ob quas superioris aetatis theologi Missas iterandas docebant, mentem suam his expromit: 42) „Attamen ex his omnibus antiquis casibus, qui, dum Ecclesia sacerdotum raritate laborabat, frequentes erant, qui­bus unus posset plures celebrare Missas, non est jam in usu praeter diem Nativitatis, nisi ille, dum quis propter paroeciarum paupertatem, duarum curam habet." Et Suarez: 43) „Casus, inquit, de pluribus parochiis est proprius ac fere solus in usu." Sed necesse non est argumento huic seu illustrando seu confirmando immorari; nihil enim magis in confesso apud omnes est, quam posse parochum in praedicto casu repetita vice rem •*) Ferraris, Biblioth. Verb. Missa art. 5. addit. Casin. n. 84. sq. — *7) Bened. XTV. de sacrif. Missae, lib. 3. c. 4. n. 13. et de synod. dioec. lib. 6. c. 8. n. 1. — **) Disputationum in 3. part. d. Thomae tom. 3. qu. 83. art. 2. disp. 80. seet. 3. — M) L. c. — 40) In 3. part. S. Thom. qu. 83. art. 33. — 4I) Ferraris, 1. c. n. 25. — 4a) In IV. Sent. dist. 13. qu. 2. art. 2. — 43) L. c.

Next

/
Thumbnails
Contents