A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

48 habuerant, aut oriri posse videbantur. Hinc Alexander Papa II. malo medelam allaturus decrevit: „Sufficit sacerdoti unam Missam in die una celebrare; quia Christus semel passus est, et totum mundum redemit. Non modica res est unam Missam facere, et valde felix est, qui unam digne celebrare potest. Quidam tamen pro defunctis unam faciunt, et alteram de die si necesse fuerit. Qui vero pro pecuniis, aut adulationibus saecularium una die praesumunt plures facere Missas, non aestimo evadere damnationem. “ 29) Faten­dum interim his pluralitatem Missarum haud fuisse penitus interdictam; inspecta nam­que diligentius posteriore productae decretalis parte , pronum est advertere, quod Ponti­fex secundam pro defunctis Missam, si necessitas ita postulet, non improbaverit; idque potissimum cautum voluerit, ne lucri, aut assentationis gratia sacrificium repetatur. Stri­ctius luculentiusve ejus iterationem compescuit Innocentius III. in decretali, quam ad Episcopum Worcestriensem inscripsit, ita pronuntians: „Excepto die Nativitatis Domini­cae, nisi causa necessitatis suadeat, sufficit sacerdoti semel in die unam Missam solummodo celebrare." 30) Ubi canonistae omnes, ac inter eos Benedictus XIV., 31) probe observant, verbo sufficit hoc in contextu vim inesse praecepti. Nam si quis integram Innocentii decretalem percurrat, apertissime cognoscet, id quaesitum a Pontifice fuisse: utrum presbyter duas Missas eadem die celebrare valeat? Isthoc autem valeat, tan- tumdem lieic significare ac utrum liceat, quis non videt? Cum igitur responsum dederit Pontifex, sufficere sacerdoti semel in die unam Missam solummodo celebrare: illud sufficit, sacerdotes praecepto adigit, ne plura sacrificia uno die faciant. Lucem haec ac robur nanciscuntur ex decretali Honorii HI., qui praedecessoris sui Innocentii prohibitionem confirmans ait: 32) „Cum cuilibet sacerdoti, quacumque dignitate praeful­geat, unam in die celebrare Missam sufficiat" etc. Sed consulenda est integra decretalis, quam Gonzalez exhibet. In hac Pontifex Archiepiscopum Sypontinum (hodie Manfredo- niae in regno Neapolitano), sic alloquitur: „Fraternitati tuae mandamus, quatenus die Coenae Domini in Ecclesia Sypontina dumtaxat, in qua teneris chrisma conficere, Missarum studeas solemnia celebrare"; quibus quidem verbis illud sufficit ab Inno- centio usurpatum cum praecepto omnino copulari satis declarat. Quamobrem ut loquitur Pignatelli, 33) Clericatus, 34) aliique, „verbum sufficit stat taxatíve ad unam tantum in die Missam"; et cum adductae decretales insertae sint corpori juris canonici, habent vim legis obligantis; adeo ut si quis hac nostra tempestate, praeter casus jure permis­sos, bis vel pluries in die Missam celebraret, is lethaliter delinqueret; nam „haec pro­hibitio, inquit Billuart, 3S) sic viget in Ecclesia, nt nullus theologus vel canonista eximat a peccato mortali, qui extra festum Nativitatis et casum necessitatis pluries in die cele­braret." Insuper autem gravi poenae arbitrio Episcopi infligendae sese redderet obno­xium. Narrat Clericatus aevo suo (anno 1660) sacerdotem advenam Patavii bis una die \ 7 iiixn sacris operatum, et convictum ad triremes per biennium fuisse condemnatum. — An talis incurrat irregularitatem? affirmant aliqui: alii negant propterea, quod irregularitas asse­renda non sit, ubi ea iure expressá non est; censent, tamen plerique eum, qui de hoc . . J „ \ v laDd .r u . cnmme esset diflamatus, fore irregulare aliquo modo improprie, quatenus ratione scan­° tagiM o'tq «myf 29) c. 53. D. 1. de Consecr. — 2°) C. 3. X. de celebrat. Missar. (HI. 41.) — 31) Constit. Declarasti. Bullar. tom. 2. pag. 8. — **) C. 12. X. de celebr. Miss. (ÜL 41.) — 33) Consultat, canonic. tom. 4. consuit. 1. — 3<) Loc. cit. — 95) Cursus Theolog. univers. tom. 3. tract. de Euchar. dissert. 8. art. 8.

Next

/
Thumbnails
Contents