A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

37 ritatis robur accedit. “ De S. Carolo Borromaeo memoriae proditum accepimus, solitum fuisse crebris quaesitis declarationes SS. Congregationum expostulare, iisque condita in Conciliis provincialibus aeque ac dioecesanis Mediolani a se coactis decreta, attemperare. Immo ii etiam, qui declarationibus Congregationum rationem legis inesse negant, pro­num iis ob auctoritatem qua praestant, deberi obsequium fatentur. Sic Salmanticenses: 51) „Tales, inquiunt, declarationes maximi ponderis esse, magnamque habere auctoritatem et gravitatem, utpote a gravissimis viris, auctoritate summi Pastoris congregatis expen­sae : proindeque adhuc in sententia illorum, qui dicunt non habere vim legis, deserendae non sunt, nisi gravissima ratione et causa interveniente. “ — Ceterum momenta, quibus nonnulli obligationem, quam declarationes inducunt, labefactari putant, imbecilliora sunt, quam ut, quod moliuntur, efficiant. Ita dum dicunt: declarationes circa particulares ple­rumque casus versari, cum tamen leges natura sua generales, de casibus ordinarie con­tingentibus, esse oporteat; non advertunt, declarationes non factum, sed jus respicere, et an factum, de quo quaeritur, sub lege comprehendatur, nec ne, determinare. Hoc vero pacto declarationes hujusmodi rationem habere juris universalis; determinant quippe, quodnam sit jus pro quolibet simili casu. Item dum ajunt: declarationes decretaque a Congregationibus immenso jam prope numero esse edita; non autem expedire Ecclesiam tanto legum vix notarum onere opprimi, praesertim cum non paucae earum sibi sint contrariae. At declarationes non sunt leges, sed legum explicationes, quae quantumvis numerosae prostent, nonmodo nil detrimentii quin plurimum habent utilitatis; nam cum multas praecidunt dissensiones et scrupulos, tum in practica legum applicatione eo tu­tiorem praestant regulam, quod ab ea procedant auctoritate, cui commissa est universam Ecclesiam regendi cura. „Contrariae autem declarationes in forma authentica vix produ­centur, cum ex diversitate casus et circumstantiarum conciliari possint. Si tamen vere contrariae essent, posterior derogat priori.“ 32) Praeclare monet etiam Innocentius III.: „Non debet reprehensibile judicari, si secundum varietatem temporum, statuta quando­que varientur humana, praesertim cum urgens necessitas, vel evidens utilitas id expo­scit; quoniam ipse Deus ex his, quae in veteri Testamento statuerat, nonnulla mutavit in novo.“ 53) Quae hac occasione de sacris Congregationibus succincta oratione non tam ex­posuimus quam indigitavimus, eo pertinere volumus, ut Venerabilis Clerus Dioecesis no­strae de summo, quod illis inest, auctoritatis pondere magis magisque persuadeatur, ac per id in concepta, ut confidimus, erga illas veneratione et obsequendi alacritate obfir- metur. Organa eae sunt, per quae Summi Pontificis in Ecclesiam universam jurisdictio se se explicat: quis ea non vereatur? In decretis earum limpidissimi disciplinae eccle­siasticae latices scaturiunt: quis illos, nisi desipiat, oblatos haurire abnuat? Tempus erat, quo subligato pluribus in regnis veluti nervo Ecclesiae vix non omne cum Curia ro­mána commercium interceptum fuit: quid mirum, conscientiam relationis, quae homini catholico ad Christi in terris Vicarium centrumque unitatis esse debet, sensim si non prorsus oblitteratam, at certe vehementer attenuatam obscuratamque fuisse? Unde factum, ut plerique decreta SS. Congregationum, quorum nullam nacti sunt cognitionem, qui- busve infaustus Febronianismus omnem honorem, omnem detraxit reverentiam, si quando 51) De legib. c. 3. punc. 2. n. 28. — M) Maschat, Instit. Canon, part. 1. proleg. §. 4. — 53) C. 8. X. (IV. 14.) 7*

Next

/
Thumbnails
Contents