A Győri Püspökség Körlevelei, 1864
Tartalomjegyzék
38 de iis sermo incidisset, fastidiose despicerent floccique penderent, tum demum supra vulgus se sapere arbitrati, si a pietate et obsequio augustis Ecclesiae catholicae tribunalibus debito, quam longissime recessissent. Sunt fortasse hodie adhuc, licet pauci, qui veteri praejudicio fascinati de SS. Congregationibus exiliter sentiunt, earumque sanctiones sugillant. Absit, ut hac contagione nos afflari patiamur; satis illa stragis vel in ipso sanctuario edidit: ne porro edat, gressus eo, unde aberratum est, referendi. Quamobrem intentis in successorem Petri et senatum ejus amplissimum oculis, quae ab eo decernuntur, nosse satagamus; cognita vero, tamquam supremae auctoritatis oracula suspiciamus in sacro ministerio perinde ac regimine Cynosurae instar sequenda. Quod ut expeditius cuique sit, praecipua quaedam SS. Congregationum decreta responsaque, pro re nata in litteris nostris circularibus, quemadmodum hactenus fecimus, ad communem notitiam perferenda, omnium attentioni atque obsequio impense commendamus. erfoHr' Jaurini, die 12. Martii 1864. Joannes m. p. Episcopus.