A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

1 Circulares Dioecesauae. STr. I. Venerabiles Fratres et Filii in Christo dilectissimi! xíiecurrente sacro, multisque nominibus salut, j-Jírvantiae quadragesimalis tempore, exoptata sese nobis offert occasio, nostro in ;s studio ac sollicitudini pastorali, qua Vos omnes in visceribus Domini nostri Jesu Christi esse cupimus,4) quoquo modo satis­faciendi. Neque vero aptius id praestari a nobis posse putamus, quam si attentionem Vestram pietatemque ad ea, quae sancta Mater Ecclesia his potissimum diebus agit, atque etiam a fidelibus suis fieri majorem in modum desiderat, excitemus. Admirabile Redem- tionis humanae opus nobis ob oculos sistitur; et ut intelligamus, quanti illud Salvatori sanctissimo ac benignissimo steterit, ad expendendam, grataque mente recolendam ejus­dem passionem ac mortem provocamur. Quam id sapienti provisum sit consilio, suapte patet, si quis non ignoret, omne vitae spiritualis incrementum, ipsamque adeo salutis aeternae aliquando adipiscendae fiduciam, a justa beneficiorum morte Christi partorum aestimatione, rectoque usu pendere. Unde S. Bernardus:2) „Nihil, inquit, mundo poterat melius vel utilius commendari, quam ut ritu perpetuo celebret singulis annis memoriale ejus in desiderio animae, et memoriam abundantiae suavitatis ejus eructet. Utrumque autem propter nos, quod in utroque nobis salutis fructus, in utroque vita spiritus nostri." Quis enim ita occalluit, ut dum suspensum e cruce Filium Dei unigenitum intuetur, animo vehementius non percellatur, et quid in acceptis ei debeat, intime non persen­tiscat? Ille vulneratus est propter iniquitates nostras,3) ut nos graviter aegrotantes ad sanitatem revocaret. Ille in crucem actus supremos egit spiritus, ut nos a morte vindi­caret sempiterna. „Percussit latus lancea persecutor, et fudit pretium Redemtor. Hic sanguis inebriat mentem, ut amorem obliviscatur mundi."4) Profecto nihil usquam in universa rerum natura deprehenditur, quod aut immensum Dei in nos amorem evidentius Nr. 267. Epistola Pa­storalis de pia meditatione passionis D. N. J. C., et zelo curatoris animarum cumprimis in annunciando verbo Dei et dispensando Poenitentiae Sacramento. ') Philipp. 1, 8. *) Senn. in fer. 4. Iiebdora. sanci. Opp. t. 3. coi. 884. 3) Isai. 53, 5. 4) Auctor sermon. de cata­clysrn. inter Opp. S. Augustin. t. 6. coi. 605. 1

Next

/
Thumbnails
Contents