A Győri Püspökség Körlevelei, 1864
Tartalomjegyzék
32 clarationes, quarum ea esset auctoritas, tamquam ab ipso principe immediate fuerint profectae. Justinianus 25) postquam cavit ad codicem suum commentaria edi, subdit, sacratissimos principes interpretandarum legum auctoritatem prudentibus 26) tribuisse, eorumque interpretationes habere legis auctoritatem, „tamquam si eorum studia ex principalibus constitutionibus profecta, et a nostro divino fuerint ore profusa"; additque mox rationem: „Quia merito omnia nostra facimus, quibus auctoritatem impartimur.“ Eodem plane modo decreta, resolutiones, interpretationes et decisiones SS. Congregationum, Summo Pontifici sunt attribuendae, utpote cujus supremam auctoritatem intra terminos suarum attributionum veneranda haec tribunalia exercent. Unde ex vero Benedictus XIV. dicere potuit: 27) quod Congregationum „voce suas Sedes Apostolica declaret sententias." Jure etiam S. Congregatio Concilii, teste Garcia, 28) cuidam Abbatissae Messanensi rescribere potuit: „Eadem ratio habenda est in his, quae scribuntur a Cardinalibus S. Congregationis Concilii Tridentini nomine ipsius Congregationis, ac si a Papa scripta essent." Deinde si verum est, quod inter omnes canonum doctores convenit , constitutiones nomine et auctoritate Pontificis publicatas ab eo, cui ad hoc facultas data est, censendas esse pontificias, neque eas ab inferiore posse revocari: quanto magis suspicienda est auctoritas papalis in decretis SS. Congregationum, quae praeterquam quod ordinariam permanentemque potestatem sibi per bullas, quibus institutae sunt, collatam habeant: insuper numquam non conscio annuenteque Summo Pontifice agere, ejusque in condendis decretis consensum exquirere solent. Neque enim in praesenti, quod exponendum suscepimus argumento, ex oculis umquam dimittenda est relatio illa ac necessitudo, quae SS. Congregationibus cum Pontifice intercedit. Si quis decreta SS. Congregationum, et naturam causarum, circa quas ea versantur, paulo attentius in- spiciat, facile deprehendet, nonnunquam in iis causas, easque ut plurimum majores expediri, quarum decisionem Pontifices sibi reservarunt. Sunt item aliae, quae ut in Congregationibus cognosci valeant, speciatim a Pontifice committi seu delegari debent; in quibus proinde Cardinales voto nonnisi consultativo gaudent, pronuntiatione sententiae Pontifici servata. Quod attinet ad negotia ad ordinariam Congregationum jurisdictionem spectantia, inter haec quoque non pauca sunt ejusmodi, de quibus praevie consulendus est Pontifex, antequam decisiones a Cardinalibus factae promulgari queant. Sic in resolutionibus a Congregatione Concilii dandis, uti etiam in facultate inducendi novum de aliquo sancto officium per Congregationem Rituum concedenda, e Constitutione Sixti V. consensus Papae est expetendus. Supersunt negotia, quae Congregationes vi potestatis ordinariae, inconsulto Pontifice finire possunt; at etiam relate ad haec decisio Cardinalium semper fulcitur auctoritate apostolica, quandoquidem Congregationibus concessa est potestas, ut nomine et auctoritate Pontificis decreta possint edere, ut constat e litteris Gregorii XIV. in forma brevis editis, quibus Congregationi Concilii hanc potestatem expresse elargitur. 29) Atque ex his sane liquet, tantum abesse, ut Congregationes inde- pendenter a Pontifice agant, ut potius semper illius nitantur auctoritate et consensu etiam in illis, quae, cum limites ordinariae eorum potestatis non excedant, inconsulto 2S) Leg. 1. de vet. jure enucleando. — 26) Prudentes, ut ex Instit. lib. 1. tit. 2. §. 8. patet, dicebantur juris consulti quibus ab imperatore jura publice interpretandi potestas data est, et quorum sententiae eam tenebant auctoritatem, u judici recedere a responsis eorum non liceret.— S7) Instit. 76. n. 8.— 28) De benefic. tom. 1. in praef.— 29) Analecta Jur. pont. I. c. coi. 2277.