A Győri Püspökség Körlevelei, 1864
Tartalomjegyzék
33 Pontifice expedire possunt. Ut adeo non abs re videri queat, in SS. Congregationibus apostolicam Romani Pontificis auctoritatem reproduci, et si fas ita loqui, quodammodo reduplicari; id quod Card. Paleottus elegantissima hac similitudine illustrat expolitque:30) „Congregationes Cardinalium, quas Summi Pontifices, et praesertim Sixtus V. ad causarum difficultates ipsius auctoritate cognoscendas et definiendas instituerunt, esse tamquam filias Consistorii, ab eo veluti fonte promanantes. Et quemadmodum sol non solum ipse lucet, verum etiam stellis lumen impertitur, quo et coelum ornant, et illuminant orbem universum: sic Summum Pontificem non suis decretis modo Ecclesiam per se ipsum docere et moderari; verum etiam ita Cardinales sua tum auctoritate fulcire, tum potestate augere, ut sociatis laboribus facile omnes difficultatum nodos dissolvant. “ Nihil itaque certius, nihil est exploratius, quam residentem penes SS. Congregationes auctoritatem, esse apostolicam. At non minus certum est earumdem jurisdictionem esse ordinariam, et nequaquam delegatam. Principum ea est praerogativa, ut auctoritatem suam ordinaria potestate exercendam, committere possint aliis. Magistratus inferiores id nequeunt, utut et ipsi jurisdictionem suam delegare valeant. Aliud est jurisdictio delegata, aliud communicatio jurisdictionis modo ordinario exercendae. In eo haec duo ab invicem distant, quod ab actibus delegati semper detur appellatio ad tribunal delegantis: dum ex adverso communicata jurisdictione ordinaria, delegantis delegatique tribunal unum est. Praeterea facultates SS. Congregationum sunt perpetuae, nec exspirant cum morte Papae, sed perdurant etiam in tempus Pontificum successorum, non solum ideo quia constitutiones apostolicae, per quas facultates illae conferuntur, natura sua sunt perpetuae 3 ‘); verum etiam, quia id diserte declaratum reperitur in bulla Sixti V. Immensa, ubi Pontifex ait: „Graviora vero quaecumque ad nos vel successores nostros deferantur.“ An non ista perpetuitatem sonant? Non enim possunt graviora ad successores Pontifices deferri, nisi constitutio id statuens esset perpetua. Et clarius adhuc paulo infra: „Ut autem hae nostrae litterae quamprimum ubique locorum et gentium innotescant, quas inter alias apostolicas et perpetuas constitutiones annumeramus.1' 32) — Ex eo, quod jurisdictio SS. Congregationum Sede licet vacante haud cesset, pronum est advertere, quantum sit discriminis inter hanc et eam, quam Vicarius Generalis Episcopi habet jurisdictionem. Mortuo namque Episcopo facultates Vicarii Generalis exstinquuntur; at eae Cardinalium SS. Congregationum vacante etiam Sede Pontificia perdurant. Episcopus dum cathedram suam occupat, constituto a se Vicario Generali novum confert mandatum; at Pontifices dum solium capessunt, numquam solent renovare aut confirmare facultates SS. Congregationum, quarum jurisdictio cum ordinaria sit et perpetua, novo non indiget mandato. Ex adverso, quemadmodum Vicarius Generalis praeter facultates sibi delatas judicare, et negotia quaedam tractare potest ex speciali per Episcopum sibi facta delegatione: ita etiam SS. Congregationes delegantur a Pontifice ad examinandas decidendasque causas facultatibus suis ordinariis haud comprehensas; atque in .ejusmodi casibus, judices sunt simpliciter delegati. Quare in SS. Congregationibus probe distinguere oportet jurisdictionem ordinariam et delegatam. Quicquid causarum SS. Congregationes pertractant, apo3°) L. c, qu. 11. — 3I) C. 10. X. (I. 30.) — Fagnan. in cap. Cum olim. de major, et obed. n. 64. — Ferraris, Biblioth. v. Cardinalis art. 5. n. 43.