A Győri Püspökség Körlevelei, 1864
Tartalomjegyzék
31 Paleottus: 22) „Magna fűit olim a majoribus nostris ratione institutum, ut praeter Consistoria, ad quae universi Cardinales convenire debent, Congregationes quaedam Cardinalium frequenter haberentur; et pro rerum gravitate et varietate, quae ad Sedem Apo- stolicam deferantur, Summus ipse Pontifex, qui clavum administrationis tenet, certas veluti classes Cardinalium constitutas haberet, quibus proprias negotiorum tractationes causarumque difficultates, ipsius auctoritate cognoscendas et definiendas, sive etiam examinandas tantum, et ad eum deinde referendas, pro singulari sua sapientia distribuerent." Ipsi quoque Pontifices.in bullis suis, quibus varias Congregationes aut instituunt aut stabiliunt, hac potissimum causa, ut eas erigerent, se impulsos fuisse asseverant. 23) Quam porro sapienter ac praeclare institutione Congregationum provisum sit Ecclesiae, satis ostendunt insignia, quae ex illis resultant commoda; quae quidem Sixtus V. in constitutione Immensa aeterni Dei, 22. Jan. 1588., paucis, at significantibus complexus est verbis, dum dicit, Pontificem certa Cardinalibus tradere negotia dirigenda, discutienda, quin et absolvenda atque judicio definienda, ut iis, „qui ex omnibus nationibus ad hanc matrem, magistram perfugiumque fidelium, Apostolicam Sedem, devotionis salutisque studio, juris persequendi, gratiae impetrandae, aliasque multiplices ob causas frequentissimi confugiunt, . . . facilius celeriusque expediantur, . . . Cardinalesque ipsi distributi muneris partem levius ferant, diligentius administrent, commodius Romanum Pontificem consulant, et denique viri primarii publicis in rebus exercitati nullo umquam tempore desint." Profecto, cum cuilibet Congregationi propria et peculiaris attributa sit activitatis sphaera, ideoque nihil prohibeat quominus singulae earum consessu simultaneo tractandis rebus vacent: causae ad eos delatae citra moram in deliberationem sumi, atque ad exitum deduci possunt tanto celerius, quod dictae Congregationes summarie, absque strepitu et figura judicii, ut Sixtus V. praecepit, procedere soleant, excepta Congregatione Rituum , quae in causa canonizationis sanctorum ordinem stricte judiciarium sequitur. Ipsi vero Cardinales in uno potissimum administrationis genere exercitati, longiore usu atque experientia dexteritatem acquirunt munere suo maturius in dies feliciusque defungendi. Atque jam ex his utcumque intelligi potest, quae sit SS. Congregationum auctoritas, quae item obligandi vis, qua edita ab illis decreta pollent. Omnis, quam SS. Congregationes exercent, auctoritatis fons et principium est plenitudo potestatis, supremaque jurisdictio, qua Pontifices Romani ex institutione divina gaudent. Dum nempe Pontifices Congregationibus Cardinalium potestatem faciunt certi generis causas, quae alias Sedi Apostolicae sunt reservatae, cognoscendi decidendique, manifestum est, quod jurisdictionis suae illas reddant participes: Congregationes itaque causas illas expedientes, non sua, sed communicata sibi Pontificis utuntur auctoritate: „Nam, ut advertit Prosper Fagnanus, 24) quotiescumque Papa tribuit aliquam facultatem alteri, qui eam prius non habebat, tunc auctoritas illa intelligitur apostolica." Ideo ipsae Congregationes auctoritatem hanc apostolicam, qua ornatae sunt, insinuare consueverunt in titulis seu inscriptionibus suorum decretorum; uti dum Congregatio Concilii se ipsam dicit: Concilii Tridentini Sanctissimi Domini Nostri auctoritate, seu apostolica auctoritate interpretem. Liceat ad rem, de qua agimus illustrandam, ex veteri jure romano afferre exemplum collatae inferioribus potestatis edendi de22) L. c. part. 5. qu. 11. — 23) Analecta Jur. pont. col. 2272. — 24) Ad cap. Quoniam, de CoDstitut.