A Győri Püspökség Körlevelei, 1864
Tartalomjegyzék
30 Pontificis, quae alia inter haec referunt: „Ter in hebdomada solemne Consistorium, quod in consuetudinem jam devenerat, publice celebrabat, in quo auditis querimoniis singulorum minores causas examinabat per se tam subtiliter et prudenter, ut omnes super ipsius subtilitate et prudentia mirarentur.“ ,7) E quibus innotescit, tum adhuc causas etiam minores atque inter privatos agitatas, auditis utrimque partibus in Consistorio per Pontificem decisas fuisse. Ast tardius causae dumtaxat graviores in senatu Cardinalium semel per hebdomadam convocato, sunt pertractatae; alias vero Pontifex in capella cum voto capellanorum diremit, unde postmodum tribunal Rotae originem duxit. E decisionibus a Papa tum in Consistorio, tum in capella factis, desumta est non exigua pars canonum, quos quinque libris Decretalium illatos legimus. — Hodie triplex in usu est Consistorium: secretum sive ordinarium, in quo soli assident Cardinales praeside Pontifice vel Decano sacri Collegii, de negotiis, quae consistorialia audiunt, tractantes. Ejus convocatio pendet ab ai’bitrio Papae; pro frequentiore tamen praxi, quovis mense bis, et quidem ordinarie feria secunda, habetur. Publicum seu extraordinarium, cui praeter Cardinales intersunt abi quoque Praelati et magistratus; neque in eo negotia ulla, sed solum caeremonialia quaedam peraguntur. Semipublicum, ad quod praeter Cardinales admittuntur cum jure ferendi suffragii, Episcopi quotquot in Curia, id est, Romae reperiuntur. Atenim progressu temporis, ac saeculo praesertim decimo sexto, dissidiis rerumque novarum studiis turbido, consultationes causaeque majore etiam ac umquam antea tum numero, tum varietate Cathedram Petri obruerunt, adeo ut Pontifices soli, Ecclesiarum omnium sollicitudine distenti, tanto oneri ferendo non essent, cogerenturque viros idoneos in partem laborum vocare, quibus communicata jurisdictione sua, summa foret in rebus sibi demandatis decernendi potestas. Quos vero hoc supremae auctoritatis consortio rectius ornare potuissent, quam Cardinales, qui ex mente canonistarum, „pars sunt corporis Pontificis, et inviscerati eidem, identificatique cum ipso17 18) quorumve consilio, ut Concilium Tridentinum 19) ait, universalis Ecclesiae administratio nititur. „Hinc factum est, ut pro regimine universalis Ecclesiae, ultra consistorium sint institutae nonnullae Congregationes Cardinalium, quae ignotae fuerunt antiquis temporibus;“ 20) quaeve vel- uti Vicariae essent Pontificis in moderanda qua late patet republica christiana. Reipsa increscentem atque in immensum propemodum auctam negotiorum molem, occasionem causamque exstitisse instituendarum Congregationum romanarum, auctores omnes, qui de hoc argumento scripserunt, consentienter affirmant. Sic Cohellius 2f) ait: „Cum negotiorum gravitas et multitudo in dies magis ac magis ad Apostolicam Sedem devolvantur, solusque Pontifex omnibus satisfacere, et Consistorium semper, omnesque Cardinales insimul convocari sit impossibile, summa quidem prudentia factum videmus, rerum peragendarum molem in varios ac inter se distinctos Cardinalium conventus (Congregationes appellant) aequa lance divisam, et juxta cujusque rei indigentiam assignatam; ita ut Cardinales ipsi non omnes omnibus Congregationibus intersint, sed ut partiti oneris portionem levius ferant, diligentius examinent, Pontificem denique pro suprema manus appositione commodius consulant, certi certis adlecti.“ Eumdem in sensum loquitur Card. 17) Analecta Jur. pont. I. c. coi. 2238. — I8) Card. Petra, tom. 1. ad Constit. Joann. XV. n. 30.— I9_) Sess. 25. cap. 1. de reform. — 20) Znmboni, Collectio resolut. S. Congregat. Concil. vol. 8. supplem. praefat. — Jl) Notitia Cardinalatus c. 15.