A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

29 nianum no vellamque ejus haeresin in presbyterio, seu conventu presbyterorum et diaco­norum, confixit, uti ex ejusdem Pontificis epistola 2 liquet: „Facto ergo presbyterio, constitit cbristianae legi esse contraria (quae docebat Jovinianus). Omnium nostrum tam presbyterorum quam diaconorum, quam etiam totius cleri, una suscitata fuit sententia." Et in responso ad Himerii Episcopi Tarraconensis consultationes ait: „eas in consessu fratrum lectas fuisse." Ceterum Pontifices sive Conciliis, sive conventibus minus solemni- bus praesiderent, ita semper summae auctoritatis suae praerogativam exercuerunt, ut ro­gatis auditisque praesentium sententiis, ipsi haud impeditum juris dicundi arbitrium sibi vindicaverint, et quid quavis in causa statuendum sit, per se decreverint, editis rescriptis seu decretalibus, quibus ad quaesita responderunt, controversias composuerunt, et gene- ratim ad stabiliendam instaurandamque disciplinam opportuna praeceperunt, nulla relicta ad forum altius appellandi facultate. Cum vero quaestionum causarumque ad tribunal Sedis Apostolicae deductarum farrago in dies augeretur, neque Episcopi semper, cum necessitas postulabat, convocari commode possent: Concilia romana sensim exoleverunt, eorumque loco invecta sunt Consistoria ; quo quidem nomine apud veteres proprie veniebant loca seu conventus, in quibus princeps de publicis rebus consultabat cum suis consistorianis ; 12) at postmodum usus invaluit, ut consessus Cardinalium habiti coram Pontifice in ejus palatio per mo­dum senatus, dicti sint Consistoria. 13) A saeculo igitur undecimo ac deinceps usque sextum decimum Pontifices negotia ex toto christiano orbe ad se perlata in Consistoriis cognoscebant expediebantque, adsciscendo in consilium solos Cardinales tamquam col­laterales et coadjutores suos, quemadmodum illos S. Bernardus 14) appellat. Novus inde Cardinalibus splendor et insigne accessit dignitatis incrementum; praesertim post­quam Nicolaus II. in Concilio Iiomano anno 1059. et Alexander III. in Concilio Latera­nensi 1178 omne jus eligendi Summi Pontificis in eos transtulissent. Quam ilbs amplae in administranda Ecclesia partes obtigerint, collimare licet ex verbis S. Bernardi 15) ad eosdem directis: „Nulli dubium, inquit, quin ad vos specialiter spectet tollere scandala de regno Dei, surgentes succidere spinas, sedare querelas. “ Absit interim ut putemus, obstrictos fuisse Pontifices in rebus, ut vocant, etiam arduis Cardinalium consensum aut expetere aut sequi. Nam ut probe advertit Card. Paleottus: J6) „Hoc summae illi atque absolutae potestati detraheret, quae Papae ut Christi Vicario competit; et amplius rece­ptam illam magno doctorum consensu sententiam infirmaret, quae astruit, Summo Pon­tifici plenissimam in administratione rerum Ecclesiae potestatem deferendam esse." Et ut non minus scite Card. de Luca ait: „Quamvis (Cardinales) aliquatenus universalis Eccle­siae regimini participent; id tamen inde tantum oritur, quod eos ipse Papa in consi­liarios assumserit.“ — Quod ad dies attinet habendis Consistoriis praestitutos, hi pro temporum ratione non semper iidem fuerunt. Antiquitus binis, aetate Innocentii III. qua­vis hebdomada ternis celebrari vicibus Consistorium solebat, ut constat ex actis hujus w) Gothofredus in notis ad lib. 3. Cod. de offic. omnium jndic. lib. 1. tit. 10. Sic S. Ambros. scribit: „Ubi sedit in con­sistorio , ingressus sum : assurrexit ut osculum daret, ego inter consistorianos steti.“ Vide Du Cange Glossarium ad vocem Consistorium. — 13) „Istud vocabulum singulariter illam significat adunantiam seu congregationem , quae per Papam cum Collegio Cardinalium, in Torma senatus, in ejus apostolico palatio fit: adeo ut, quamvis aliae in eadem rom. Curia sequantnr adunantiae per eumdem Papam cum eodem Collegio . . . non tamen istud, sed alia adhibentur nomina." Card. de Luca, Theatr. vérit. lib. 15. part. 2. discurs. 5. n. 1. — M) De Consider. lib. 4. c. 4. n. 9. — J5) Epist. 188. — 16) De sacri Consistorii consultat, part. 1. qu. 3. art. 3. 6*

Next

/
Thumbnails
Contents