A Győri Püspökség Körlevelei, 1864
Tartalomjegyzék
„Apostolicam Sedem innumeris relationibus esse consultam, et per diversarum quemadmodum vetus consuetudo poscebat appellationem causarum, aut retractata aut confirmata esse judicia." 8) Quamquam autem Pontifices Romani pro summa, qua vi divinitus instituti primatus pollent auctoritate, in decidendis controversiis ordinandisque rebus Ecclesiae ex plenitudine suae potestatis suoque nomine quovis tempore egerint; ut id innumerae propemodum litterae eorum apostolicae sive bullae indubitatum faciunt: nihilominus tamen saepe, accumulata praesertim negotiorum mole, aut causae momento ita poscente, alios quoque velut adjutores consiliarios ve, quibuscum in commune deliberarent, adhibendos putaverunt. At interim tum etiam, ubi Cardinales aut Episcopos in consortium curarum adsciscere illis visum est, non semper eumdem observatum fuisse modum comperimus. Etenim prioribus undecim saeculis ad graviora expedienda Ecclesiae negotia solebant Pontifices Concilia Romae cogere, in quibus delatas ad se omnis generis causas discutiebant finiebantque. Quam haec concilia fuerint frequentia, ex antiquitatis christianae monumentis, ac potissimum ex amplissimis collectionibus, in quibus eorum acta decretaque consignata prostant, satis elucet. Sic vergente ad finem saeculo secundo, Victor Concilium collegit, quod in lite de celebrando paschate legem sanxit. Sub Cornelio in Concilio Romano Novatiani a sacrorum communione praecisi; et in altero sub eodem, decretum Concilii Carthaginensis de relapsis confirmatum. Sub Ste- phano I. decisa in Concilio Romano controversia de baptismo haereticorum. Sub Sixto II. successore Stephani, damnata haeresis Sabellii et Noeti. Sub Siricio canones conditi disciplinares. A Damaso contra serpentes ea aetate errores fidei catholicae infestos, qua- tuor Romae Concilia, totidem a Leone M. in causa haereseos nestrorianae et eutycliianae habita fuerunt. Concilium a Gelasio convocatum inde est memorabile, quod in eo decretum de canone librorum veteris et novi Testamenti fuerit promulgatum; atque ut plurima alia, quae ex ordine recensere non vacat, praetereamus, saeculo nono et duobus sequentibus crebriora fere quam ante celebrata fuisse a Pontificibus Concilia deprehendimus: nam a Nicolao I. decem, a Leone IX. quinque, a Gregorio VII. decem indicta servataque sunt Romae Concilia. Acciti porro ad synodales hos congressus fuerunt imprimis Episcopi suburbicarii, qui Pontifici sacras functiones peragenti constanter aderant, eumque in totius etiam Ecclesiae administratione adjuvabant; tum alii quoque Episcopi non tantum Italiae, sed et longe dissitarum regionum, quos tali occasione Romae versari contigit; ac tandem presbyteri et diaconi Cardinales, seu majores selectioresque e clero, qui Ecclesiae romanae ejusque Praesidi, tamquam cardini, ut loquitur Leo IX.,9) quo cetera moventur, vicinius adhaerebant, et unum veluti corpus cum eo constituebant. 10) Immo quandoque universus clerus romanus ad consultationes ejusmodi conciliares admissus videtur. Ita legitur Nicolaus II. in palatio lateranensi celebrasse Concilium „considentibus et astantibus coram Papa Domino Nicolao, quam plurimis Episcopis, religiosis abbatibus ac reliquorum ordinum clericis." il) Neque tamen arbitrandum est, negotia Ecclesiae a Summis Pontificibus semper et unice in Conciliis fuisse tractata; non enim desunt vestigia susceptarum citra Concilii convocationem cum solis presbyteris et diaconis romanae Ecclesiae consultationum. Siricius saeculo quarto Jovi8) S. Leonis M. epist. 10. ad Episcopos provinc. Viennens. — ®) Epist. 1. c. 23. — I0) Etymologiam et vim nominis Cardinalis egregie illustravit Marius Lupus ap. Bouix, Traet. de Curia rom. part. 1. pag. 24. sq.— u) Analecta Juris pontif. 15 livrais. coi. 2232.