A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

22 tholicis, nisi per antiphrasim conveniunt? Quodsi, ut contingere potest, exsequiae catho­licorum ad augendam solum funeris solemnitatem, aut officiositatis decorique causa ex­petantur: quidni jure usurpare licebit verba S. Joannis Ckrysostomi: 74) „Non sunt res nostrae ludi scenici.11 Quae etiam major catholicis irrogari posset injuria, quam id ab eis postulare, ut, quo nihil habent sanctius, nihil augustius; quod veluti focum ac centrum omnis eorum cultus religiosi constituit, per sacrilegum assentationis genus profanent, et inconsultae hominum quorumdam vanitati ostentationique, non sine summa impietate prostituant ? Paucis haec recolere visum est, ut memoriam eorum, quae Ecclesia circa exse­quias funebres sapienter constituit, Dilectis nostris in vinea Domini Cooperatoribus re­fricaremus, eosque excitaremus, ad haec impensius pervestiganda, et cum occasio tulerit, sedulo observanda. Omnia quippe sanctae matris nostrae Ecclesiae instituta, et praeser­tim ea, quae cultum externum ritusque sacros respiciunt, intima cohaerent cum fidei dogmatibus necessitudine, et penitius intellecta, admirabili pollent vi ad religionem in animis alendam, obfirmandam, provehendamque. Quare impetrare a nobis ipsis non pos­sumus, quin arrepta hac opportunitate, sacerdotes omnes, ac cumprimis animarum cura­tores paterne provocemus, ut rei liturgicae studio diligentem navare pergant operam, quo ad omnes sacri ministerii partes rite et cum dignitate obeundas in dies magis red­dantur idonei. Nihil enim ardentius in votis habemus, quam ut in domo Dei omnia honeste et secundum ordinem fiant:75) ad Dei 0. M. gloriam, Ecclesiae catho­licae incrementum, et populi fidelis curae nostrae commissi aedificationem ac salutem. Datum Jaurini, die 10. Februarii 1864. Joannes m. p. Episcopus. 9Jjp£>nglbai 74) Homil. 41. in epist. 1. ad Cor. W) 1 Cor. 14. 40.

Next

/
Thumbnails
Contents