A Győri Püspökség Körlevelei, 1864
Tartalomjegyzék
21 ductum poenituisse, reconciliationemque flagitasse. 70) Sed nec hodie vel latum unguem ab hac disciplina recessum est. Gregorius XVI. in brevi ad Episcopum Augustanum, 71) negat publicas supplicationes, quae pro omnibus in christiana et catholica societate defunctis institutae ab Ecclesia sunt, haberi posse pro iis, quamvis regiae sint dignitatis, qui in haeresi ut manifestissime vixerunt, ita et diem obierunt supremum. Et in alio brevi 72) ad praesidem monasterii Schyrensis in Bavaria, tollendam declarat e litteris fundationalibus conditionem, qua religiosis illius loci obligatio imponitur, in obitu regis non minus quam reginae acatholicae solemnes celebrandi exsequias. Neque silentio praetereunda est praeclara in asserenda tuendaque hac Ecclesiae disciplina Archiepiscopi Friburgensis constantia, qua in funere magni ducis Badensis anno 1848. omni licet insectationum genere exagitatus, exsequias haberi prohibuit; merita propterea a SS. D. N. Pio IX. laude cumulatus. Atque vel ex his paulo morosius inspectis ponderatisque, satis elucere arbitramur, non tantum consuetudine, sed et lege ecclesiastica cautum quovis tempore fuisse, pro infidelibus, ceterisque omnibus, ab Ecclesiae communione alienis, ubi vita functi sunt, Missae sacrificium offerre, iisque ritu catholico justa persolvere; ut adeo id, qui facere in animum induceret sacerdos, cum rem absurdam mentique Ecclesiae prorsus adversam agere, tum etiam temeritatis culpaeque non levis reum se constituere censendus esset. Gravissima autem sunt rationum momenta, quae Ecclesiam impulerant, ut hominibus extra suam communionem decedentibus, cultum exsequiarum, et publica precum suffragia abnueret. Id quidem imperiose deposcere videtur ipsum catholicum dogma de verae catholicae fidei ad salutem necessitate, quod ut sartum tectumque servetur omnibus accurandum est modis, ne animi grassanti hoc praesertim tempore indifferentismo objiciantur. Ecquid enim fideles catholici opinentur, si videant alienae, et ex convictione sua erroneae religionis sectatorem, iisdem post mortem supplicationibus Deo commendari , atque in eorumdem sacrorum participationem admitti, quae nonnisi verae fidei cultoribus convenire deberique existimarunt? Numquid non pronum erit, ut in eam prolabantur sententiam, hominem etiam a fide et unitate catholica alienum ad aeternam vitam, etsi ita obierit, pervenire posse? „Nec quidquam refert, ut Gregorius XVI. in praelaudato ad Episcopum Augustanum brevi loquitur, potuisse talem in extremis vitae momentis occulto Dei miserentis beneficio illuminari ad poenitentiam. Etenim secretiora haec divinae gratiae mysteria ad exterius ecclesiasticae potestatis judicium minime pertinent, atque hinc veteri juxta ac nova Ecclesiae disciplina interdictum est, ne homines in externa notoriaque haeresum professione defuncti catholicis ritibus honorentur.“ Accedit et illud, ex doctrina Concilii Tridentini 73) sacrificium eucharisticum esse „symbolum unius illius corporis, cujus ipse Christus caput exsistit, cuique nos tamquam membra, arctissima fidei, spei et caritatis connexione adstrictos esse voluit.41 Ad hanc connexionem acatholici, dum inter nos degunt, certe non pertinent, et scientes prudentesque pertinere nolunt: quo ergo titulo post mortem hoc sacrificium pro illis Deo offeratur? praesertim cum incompertum haud sit, quam exiliter indigneque de eo plerique sentiant. Deinde cum in canone Missae pro defunctis dicitur: „Memento famulorum famularumque tuarum, qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis44: quomodo haec aca™) Theophanes continuatus, apud Döllinger, Pflicht und Kecht der Kirche p. 13. — 7I) De 12. Febr. 1842. — 1*) De 9. Julii 1842. — ?3) Sess. 13. Decret. de Euchar. cap. 2. 4