A Győri Püspökség Körlevelei, 1864
Tartalomjegyzék
20 oratio pro eis inter membra Ecclesiae fieri potest; quamvis aliqua persona privata posset ad eorum conversionem aliquod suffragium per intentionem dirigere. “ Juvat exscribere insignis theologi verba, quibus praemissa, velut in nucleum contracta, exhibentur. Sic vero ille: „Sacerdotes non ex publica, sed ex privata intentione orare et offerre sacrificium valent pro infidelibus et excommunicatis. Haec est enim Ecclesiae disciplina, ut eorum, qui sunt extra Ecclesiam, nomina publice non recitentur. In die dumtaxat Para- sceves, ob peculiarem sanguinis Christi effusi memoriam, orat pro infidelibus, schismaticis, haereticis." 63) At numquam, nulloque modo Ecclesia incruentum Missae sacrificium putavit offerendum pro infidelibus, ceterisque ab ejus communione extorribus postquam hi e vita sunt egressi. Longa nobis texenda esset documentorum series, si quae in rem praesentem suppetunt, vellemus producere. Unum alterumve suffecerit. S. Cyprianus in epistola ad clerum et plebem Furnitanam data, 64) suo et Carthaginensis Ecclesiae nomine, in memoriam revocat decretum, quo, si quis frater excedens clericum tutorem nominasset, „non offerretur pro eo, nec sacrificium pro dormitione ejus celebraretur." Grelasius Papa in epistola ad Anastasium imperatorem scribit: ejus, qui in sua perfidia et damnatione, id est, extra communionem fidelium mortuus est, nomen non posse in recitatione ecclesiastica ascribi. 65) Memoratu cumprimis dignum est, quod S. Leo M. Rustico Narbonensi Episcopo percontanti de his, qui animo jam deficientes poenitentiam accipiunt et ante communionem moriuntur, respondit: „Horum causa, inquit, Dei judicio reservanda est, in cujus manu fuit, ut talium obitus usque ad communionis remedium differretur. Nos autem, qui viventibus non communicavimus, mortuis communicare non possumus."66) Eumdem in sensum rescripsit idem S. Pontifex Theodoro Forojuliensi: „Quod manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit. Nec necesse est nos eorum, qui sic obierunt merita actusque discutere, cum Dominus Deus noster, cujus judicia nequeunt comprehendi, quod sacerdotale ministerium implere non potuit, suae justitiae reservaverit." 67) Nec infideles tantum aut haeretici, verum etiam fideles, qui transacta in sceleribus vita, impoenitentes decessissent, indigni judicati sunt, pro quibus oblationes fierent, ut patet e S. Augustino 68) dicente: „Si qui usque ad mortem habebunt cor impoenitens, nec ex inimicis convertentur in filios, numquid jam pro eis, id est, pro talium defunctorum spiritibus, orat Ecclesia? . . . Eadem itaque causa est, cur non oretur tunc pro hominibus aeterno igne puniendis, quae causa est, ut neque nunc neque tunc oretur pro angelis malis; quae itidem causa est, ut quamvis pro hominibus, tamen jam nec nunc oretur pro infidelibus impiisque defunctis." Ita etiam Gregorius III. ad Bonifacium: „Sancta sic tenet Ecclesia, ut quisque pro suis mortuis vere christianis offerat oblationes, utque presbyter eorum memoriam faciat . . . non tamen pro impiis, quamvis christiani fuerint, tale quid agere licebit." 69) — Luculentissime porro vigentem hac in parte Ecclesiae disciplinam testati sunt Episcopi anno 842. Constantinopoli in Concilio oecumenico congregati, qui insuperhabitis gravissimis comminationibus, imperatori Theophylo, icono- clastae, publica precum suffragia constanter denegarunt, nec ut ea impenderent, prius induci potuerunt, quam ubi vidua ejus jurejurando affirmasset, maritum ad extrema de®*J Concina, Theologia dogm. mor. tom. 8. lib. 3. diss. 2. c. 4. — M) Epist. 66. — 65) Codex canon, eccles. et constitnt. S. Sedis Aposlolicae in append. ad S. Leonis M. Opp. — *®) Epist. 167. — Epist. 107. — ®®_) De Civit. Dei lib. 21. c. 24. — »9) c. 21. C. XIII. qu. 2.