A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

110 Nr. 3101. Pro vacante in Illmitz lu- directoris sta­tione concur­sus indicitur. mas Nostras, et Apostolicae hujus Sedis angustias tum Collatitia pecunia, tum aliis lar­gitionibus sublevare non desistunt. In tantis autem acerbitatibus, tantaque contra Ecclesiam excitata tempestate, ne despondeamus unquam animum, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, cum „et consilium nostrum, et fortitudo sit Christus, ac sine quo nihil possumus, per ipsum cun­cta possimus; qui confirmans praedicatores Evangelii et Sacramentorum ministros, ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi," 15) et cum certo sciamus, inferi portas nunquam esse praevalituras adversus Ecclesiam, quae semper stetit stabitque immota, custode et vindice Christo Jesu Domino Nostro, qui eam aedificavit, et qui fuit heri et hodie, ipse et in saecula. 16) Ne desinamus autem, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, ardentiore usque studio in humilitate cordis nostri orationes et postulationes Deo per Jesum Chri­stum dies noctesque offerre, ut, hac turbulentissima tempestate depulsa, Ecclesia sua sancta a tantis calamitatibus respiret, et ubique terrarum optatissima pace ac libertate fluatur, et novos ac splendidiores de suis inimicis agat triumphos, utque omnes errantes divinae suae gratiae lumine perfusi ab erroris via ad veritatis justitiaeque iter revertan­tur ac dignum poenitentiae fructum facientes perpetuum sancti sui nominis amorem et timorem habeant. Ut autem dives in misericordia Deus ferventissimis nostris precibus facilius annuat, invocemus potentissimum Immaculatae Sanctissimaeque Dei Genitricis Virginis Mariae patrocinium, ac suffragia petamus Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, omniumque Beatorum Caelitum, ut validis suis apud Deum deprecationibus implorent omnibus misericordiam et gratiam in auxilio opportuno, et omnes calamitates et peri­cula, quibus Ecclesia ubique, ac potissimum in Italia affligitur, potenter avertant. Denique certissimum singularis Nostrae in Vos benevolentiae pignus Apostoli- cam Benedictionem ex intimo corde profectam Vobis ipsis, Dilecti Filii Nostri ac Vene­rabiles Fratres, et gregi curae vestrae commisso peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die 10. Augusti anno 1863. Pontificatus Nostri anno decimoctavo. In Rákos, die 1. Novembris 1863. Ludirectoris statio in parochia Illmitz vacat, cujus emolumenta sunt: 1. Ager, hortus, pascuum in simul 9 jugera. 2. Lecticalium frugum titulo 40 metretae siliginis. 3. E granario utriusque communitatis 16 metretae siliginis. 4. Pro didactro 105 fl. 5. Pro Missis votivis e fisco communitatis 1 fl. 5 xr. 6. E fundationibus 4 fl. 96 ‘/2 xr. 7. Pro servitiis in Ecclesia 31 fl. 50 xr. 8. E stola 12 fl. 60 xr. 9. Duo currus foeni et 2400 fasces arundinis. 10. Pro intertentione subdocentis 14 metretae siliginis. 15) S. Leo Ep. 167. ad Rustic. Norbon. Episcop. — 16) S. Paul. Epist. ad Hebr. c. 13. v, 8.

Next

/
Thumbnails
Contents