A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

109 confugiunt poenitentes, ac supplici prece errati veniam, et a censuris ecclesiasticis abso­lutionem humiliter enixeque implorantes. Optime autem noscitis, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, impia omnis generis scripta e tenebris emissa, ac dolis, mendaciis, calumniis et blasphemiis plena, et scholas acatholicis magistris traditas, et templa acatholico cultui destinata, ac multiplices alias diabolicas sane insidias, artes, conatus, quibus Dei hominumque hostes in misera Italia catholicam Ecclesiam, si fieri unquam posset, funditus evertere, ac populos, et im­providam praesertim juventutem quotidie magis depravare, corrumpere, et ex omnium animis sanctissimam nostram fidem religionemque radicitus extirpare connituntur. Itaque nihil dubitamus, quin Vos, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, confortati in gra­tia Domini Nostri Jesu Christi pro egregio vestro episcopali zelo pergatis, ut adhuc cum maxima vestri nominis laude fecistis, concordissimis animis et ingeminatis studiis con­stanter opponere murum pro Domo Israel, et certare bonum certamen fidei, et ab ad­versariorum insidiis fideles curae vestrae commissos defendere, illosque assidue monere et exhortari, ut sanctissimam fidem, sine qua impossibile est placere Deo, et quam a Christo Domino per Apostolos tenet ac docet catholica Ecclesia, constantissime teneant, ac stabiles et immoti permaneant in divina nostra religione, quae una est vera, aeter- namque parat salutem, ac civilem etiam societatem vel maxime sospitat atque fortunat. Quapropter ne desinatis per parochos praesertim, aliosque ecclesiasticos viros vitae inte­gritate, morum gravitate, ac sana solidaque doctrina spectatos tum divini verbi praedi­catione, tum cathechesi populos curae vestrae traditos veneranda augustae nostrae reli­gionis mysteria, doctrinam, praecepta, disciplinam continenter et accurate docere. Etenim apprime scitis, ingentem malorum partem ex divinarum rerum, quae ad salutem neces­sariae sunt, inscitia plerumque oriri, ac propterea probe intelligitis, omnem curam, indu­striamque esse adhibendam, ut hujusmodi malum a populis depellatur. Antequam vero huic Nostrae Epistolae finem faciamus, Nobis temperare non possumus, quin meritas Italiae Clero laudes tribuamus, qui ex parte longe maxima Nobis et huic Petri Cathedrae, ac suis Antistitibus ex animo adhaerens a recta via minime de­clinavit, sed illustria suorum Antistitum exempla sequens, et asperrima quaeque patien­tissime perferens munere suo egregie perfungitur. Ea profecto spe nitimur fore, ut Cle­rus idem, divina auxiliante gratia, digne ambulans vocatione, qua vocatus est, splendi­diora suae pietatis ac virtutis specimina exhibere semper contendat. Debito quoque laudum praeconio prosequimur tot Virgines Deo sacras, quae a propriis Monasteriis violenter exturbatae, ac suis reditibus spoliatae, et ad mendicitatem redactae haud tamen fregerunt fidem, quam Sponso dederunt, sed omni constantia tri­stissimam suam conditionem tolerantes non cessant diurnis nocturnisque precibus levare manus suas in sancta, Deum pro omnium et suorum etiam persecutorum salute obse­crantes, et misericordiam a Domino patienter expectantes. Meritis etiam laudibus Italiae populos ornare gaudemus, qui catholicis sensibus egregie animati tot impias contra Ecclesiam molitiones detestantur, et filiali Nos et hanc Sanctam Sedem, ac suos Antistites pietate, observantia et obedientia prosequi vehemen­ter gloriantur, quique gravissimis licet difficultatibus ac periculis praepediti, singularis sui erga Nos amoris studiique significationes modis omnibus quotidie exhibere, et maxi-

Next

/
Thumbnails
Contents