A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
92 les, ne beneficentiae et communionis obliviscantur; ‘) quin potius ut unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate; 2) sed alacriter, et amore Christi, qui quicquid beneficii proximo impenditur, sibi impensum habet, quantum quisque potest sive aeris, sive frugum tribuat; atque ita in praesenti tempore sua abundantia illorum inopiam suppleat.3) Quod ut certius consequantur, efficacissima, quae doctrina religionis suppeditat incitamenta adhibeant; quale alia inter illud est, quod bonis temporalibus in subsidium egenorum conversis, „nobis ipsis optime consulamus, Deoque misericordiam, qua ipsi egemus, foeneremur.“ 4) „Nec enim, dicente S. Bernardo, opera nostra transeunt, ut videntur; sed temporalia quaeque velut aeternitatis semina jaeiun- tur.“ 5) Tum et illud, quod, si ipiid in nobis est verae vivaeque fidei, ejus praecipuum documentum sint opera beneficéhtiae aliis exhibita; ut enim ait S. Jacobus: „Quid proderit fratres mei, si fidem quisfdicat se habere, opera autem non habeat? ... Si frater et soror nudi sint et indigeant fdctu quotidiano, dicat autem aliquis ex vobis illis: ite in pace: calefacimini et saturamini, non dederit autem eis, quae necessaria sunt corpori, quid proderit ?“ 6) Denique et illud, quod caritas proximo debita non alio pacto fieri possit luculentius testata, quam succurrendo miseris; nam „qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo?“ 7) Non dubitamus his et similibus, quae pietas zelusque Pastorum expoliet rationibus, veluti subjectis quibusdam facibus, inflammandos fidelium animos, ut ad temperandas solandasque fratrum suorum angustias, pro sua quisque facultate concurrant. Ceterum curent D. Parochi, ut congestae symbolae magistratui politico, aut alicui e consociationibus oeconomicis, quae negotium expediendi id genus collectas ad locum destinatum in se susceperunt, resignentur. Jaurini, die 19. Augusti 1863. Nr. 2414. Res scholaris solerter procuranda, et de statu scholarum nec non de locis schola carentibus referendum. Tenore Intimati a R. Locumtenentiali Consilio ddto 3. curr. Nr. 59,585 ad Ordinariatus dimissi idem R. Dicasterium experitur, quod multis adliuc in locis proles ne hyemis quidem tempore pleno numero scholas frequentent, quod compluribus in possessionibus scholae inde a mense Aprili usque Octobrem imo Novembrem vacuae a prolibus sint, quod munus ludirectoris cum Notariatu multis adhuc in locis conjunctum sit, quod schola dominicalis negligatur, quodve multae existant scholae, in quibus ultra centum scholares per unum magistrum doceantur, quum tamen in hujusmodi scholis occurrentibus indigentiis conformiter secundum praevigentes normas de uno aut pluribus subdocentibus provideri deberet. Eapropter denuo inculcari vult R. Locumtenentiale Consilium DD. Vice-Archi-Diaconis et Parochis, ut institutioni prolium in scholis solerter intendant, illam omnimodo promoveant, et magistratus politicos in promovenda re scholari, in quantum haec ad illos pertinet, qua consilio, qua opera adjuvare non intermittant. Insuper praelaudatum dirigens Regni Dicasterium de statu scholarum, quae existunt, quemadmodum etiam de locis, quae schola adhucdum carent plene informari voluit, ac iccirco disposuit, ut ad sequentia puncta ocyus depromerentur responsa sibi substernenda: *) Hebr. 13, 16. — ®) 2. Cor. 9, 7. — 9) 2. Cor. 8, 14. — *) S. Greg. Naz. Orat. 20. n. 92. — 5) Serm. de Convers. ad Clericos c. 8. — 6) 2, 14—16. 7) 1. Joann. 3, 17.