A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

93 1. Quot docentes in schola appliciti sunt, illorum nomen et cognomen, an sint ad munus docendi idonei, aut practica polleant in instituendo dexteritate? 2. Estne cum munere ludirectoris officium notarii conjunctum? 3. Quis sit numerus omnium prolium, quae scholas frequentare obligantur? 4. Quot ex his scholam effective frequentent? 5. Quonam in statu sit aedificium scholare, an destinationi suae respondeat? 6. Quid adusque factum, ut occurrentibus eatenus defectibus medela adferatur? 7. Nomen possessionis vel praedii impopulati, ubi necdum schola existit? 8. Quaenam adjuncta impediant, quominus schola erigi potuerit vel potuit? 9. Quomodo possent hujusmodi erectioni scholae obstantia impedimenta removeri? 10. Ad quam aliam vicinam possessionem possent hujuscemodi schola carentia loca ingremiari sive affiliari? DD. Vice-Archi-Diaconi ad omnia haec puncta quoad scholas et loca curae suae crediti districtus in mutua cum DD. Parochis cointelligentia respondere, ac responsa quo fieri potuerit, ocyus horsum substernere velint. Jaurini, die 19. Augusti 1863. In promontorio Ságh, ad Parochiam Pázmánd pertinente, statio ludirectoris per resigna- tionem vacat, cujus emolumenta videantur in Circularibus litteris ddto 26. Novembris 1861 Nr. 2810 dimissis. Qui pro hac labii hungarici statione concurrere voluerint, pre­ces suas in scriptum redactas D. Vice-Archi-Diacono et Parocho Nagy-Écsensi usque 20. Septembris hujus anni proponant. Jaurini, die 19. Augusti 1863. Nr. 2415. Concarsus pro officio ludimagistri in Ságh. Nr. 2416. Populus ad observantiam contra luem pecorum perlatarum normarum monendus. Cum praeter alia mala, quibus hoc imprimis tempore affligimur, lues pecorum in pluri­bus Comitatibus rursum eruperit, seu potius plaga haec a triennio jam grassans necdum a Regno propulsari potuerit, neque negari possit, per illam nervum agriculturae, ac ge- neratim oeconomiae ruralis, qua plurimi popularium nostrorum occupantur, succidi, atque tam singulis quam ipsi Civitati ingentia damna procurari; R. Locumtenentiale Consilium ope Intimati ddto 9. curr. Nr. 61,786 exarati republicat ordines ad propulsandam a fini­bus Regni tantam plagam alias jam editos. Quia vero nisi hi ordines ad amussim ob­serventur, optatus effectus sperari nequeat, praelaudatum Regni Dicasterium simul etiam disposuit, ut DD. Curati dictorum ordinum observantiam suae curae credito populo in­culcare non intermittant. Quam dispositionem in sensu Circularium mearum litterarum, sub 7. Decembris 1862 Nr. 3292 dimissarum, hisce ad DD. Curatorum notitiam perfero, iisdemque, ut illam exequantur, majorem in modum commendo. Jaurini, die 19. Augusti 1863. 19*

Next

/
Thumbnails
Contents