A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
91 Xr. XIV. G ravissima, et apud nos pene inaudita calamitas, quae hoc anno magnam Hungáriáé inferioris partem, soli foecunditate nulli secundam, obruit, cum et sermone privato, et publicis paginis longe lateque vulgata sit, nemini potest esse incomperta. Pertinaci quippe aeris siccitate, et immodica aestus intemperie, arva prataque exusta spem coloni fefellerunt, et annonam vitae sustentandae hominibus perindg ac jumentis necessariam, aut prorsus interceperunt, aut tam parca praestiterunt mansura, quae vix brevi temporis spatio suffectura videatur. Accessit pecorum, in quibus oeconomiae omnis nervus consistit, inedia enectorum strages, quae quidem in dies grassari pergit, et quicquid adhuc reliquum est, eidem fato involvere minatur. Quid iqirum, quod trepida futuri sollicitudo anxios teneat animos? quandoquidem extrema inde incolis earum regionum impendet necessitas, facile in exitium cessura, nisi malo remedium, aut saltem lenimen afferat caritas. Afflictis promta ope succurrere humanitas- deposcit, religio imperat. Nulla namque re homines propius ad Deum accedere quam beneficentia, jam priscis persuasum erat gentilibus; idem vero etiam philosophus christianus axiomatis instar pronuntiavit, dum ait: „Quanto amplius per compassionem proximis nostris in necessitate succurrimus, tanto amplius Creatori nostro appropinquamus. “ ') Immo in sacris utriusque Foederis tabulis nihil fere est, quod aut crebrius aut impensius commendetur urgeaturque, quam impertiendum fratribus quocumque adversitatum genere pressis auxilium. In lege veteri, interposita summa Dei auctoritate ac sanctione, inculcatum legimus populo israelitico: „Si unus de fratribus tuis ... ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum, sed dabis ei . . . ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quae manum miseris. “ 2) Et Propheta inclamat: „Frange esurienti panem tuum.“ 3) Alter item: „Misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo.“ 4) In lege autem gratiae divinus ipse Salvator beatos praedicat misericordes, 5) et in ultimo judicio sententiam beatae aut infelicis aeternitatis ab exercitis misericordiae operibus potissimum suspendendam asseverat. 6) Unde recte S. Gregorius Na- zianzenus observat: scriptoribus sacris Spiritu sancto afflatis satis non fuisse semel atque iterum de hoc argumento sermonem instituisse: „verum et omnes in universum, et sedulo quemque vel primum vel in primis ad eam rem nos inhortari, nunc admonentes, nunc comminantes, nunc exprobrantes, nonnumquam etiam eos, qui virtutis hujusce munere funguntur, laudibus efferentes: nimirum ut per admonitionis assiduitatem eo nos adducant, ut hoc mandatum exsequamur. “ 7) Quae quum ita sint, Pastores animarum e spiritu institutoque Christi se acturos, unaque nobilissimas muneris sui partes expleturos se existiment, si populum sibi creditum, omni qua licet industria provocaverint, ut indigentias laborantium popularium pro viribus sublevare, et periclitantibus ferre suppetias festinent. Moneant proinde fide’) Auctor libri, de modo bene vivendi, c. 14. Inter opera S. Bernardi. — 3) Dcuter. 15, 7. 10. — 3) Jes. 58, 7. — 4) Zachar. 7, 9. — 5) Maltb. 5, 7. — 6) Matth. 25, 34 sqq. — 7) Orat. 16. n. 46, Nr. 2418. Fideles ad eleemosynas inedia laborantibus popularibus dandas provocandi. 19