A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
88 ristia, sed non amplius per modum viatici, quod semel dumtaxat in eadem infirmitate sumitur, ut communiter docent theologi, quibus suffragatur s. Carolus Borromaeus: *) „Cum quis, inquit, periculose aegrotans, ac pene etiam in extremo spiritu sanctissimam Eucharistiam et sacramentum Extremae Unctionis suscepit, si postea aliquot dies superstes sacram communionem sibi ministrari petit, ejus pio religiosoque desiderio parochus ne desit, modo ne pro viatico iterum in eodem morbo praebeat." — Quantum autem temporis intervallum requiratur, ut intra eamdem infirmitatem, possit iterum non iejuno dari Eucharistia, non una est omnium sententia. Suarez2) octo vel decem, Billuart3) sex aut septem exposcunt dies; Quarti4) duos existimat sufficere. Nos hac in re ultro amplectimur, et normae instar habemus, quod Benedictus XIV.5) sapienter suadet, dum ait: „Abstrahat Episcopus ab hisce quaestionibus; solumque parochis insinuet, posse et debere sanctissimum Viaticum in eadem infirmitate iterum et tertio administrari; praesertim si ipsimet aegrotantes iterum coelestem illum panem esuriant; et si velit, poenam etiam in parochos decernat, qui, post plurimum temporis, Eucharistiam ad eumdem infirmum, eam devote efflagitantem, falsis quibusdam et emendicatis praetextibus, denuo deferre obstinate detrectant.“ Haec fere sunt, quae de modo impertiendi egressuris e vita communionem, non tam exponenda, quam per summos apices relegenda duximus eo consilio, ut omnes, queis cura incumbit animarum, etiam atque etiam intelligant, quomodo eos in hoc gravissimi momenti negotio versari deceat, ut fideles inveniantur dispensatores mysteriorum Dei; et si quid lapsu temporis in hanc sacri ministerii partem irrepsisset obliquum aut praeposterum; id ocyus emendetur, atque ad probatam sinceramque Ecclesiae disciplinam exigatur tanto magis, quod nihil sit, quo cum sacerdotis conscientiae, tum venerationi, quae ss. Eucharistiae debetur, melius consulatur, quam conformis Ecclesiae decretis Sacramenti hujus dispensatio. Ceterum dum sollicitam praescriptionum Ritualis Romani, Dioecesanique in administrando s. Viatico observantiam impense commendamus urge- musque, impetrare a Nobis ipsis non possumus, quin pastores animarum, et quiqui supremam morituris opem ferunt, per viscera misericordiae Dei obtestemur, ut nulli parcendum putent industriae, nulli labori, quo animus infirmi ad digne suscipiendum divinum hoc Sacramentum praeparetur, disponaturque; et quoniam „Panis iste, ut ait s. Augustinus,6) famem interioris hominis requirit", praecipuum in eo ponant studium, ut vehemens hujus cibi coelestis desiderium in aegro excitetur, „ut discat nihil aliud esurire quam Christum, nihil sitire nisi Christum, non aliunde vivere, non aliud esse quam corpus Christi. “7) Jaurini, die 27. Julii 1863. ittyi n. r-t fmrrtnrr mninnfo^ o----------------------- . • o)h h ■) Cone. Mediol. 5. til. 9. — 2) Op. cit. <ju. 80. disp. 68. sect. 5. — 3) Cursus Theolog. universal. tom. 3. tract. de Euch. sacram, diss. 6. art. 4. §. 2. — 4) Rubricae Missal. rom. Commentariis illustr. par. 3. tit. 9. sect. 1. dub. 6.— 5) De Synod. lib. 7. c. 12. n. 5. — ®) Tract. 26. in Joann. — 7} Paschasius Radbert. de Corpore Christi e. 7.