A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

89 Beneficia pa- rochialia Egy- házasfalva, Nyúlás, et Zá- rány concur­sui exponun­tur. Nr. 2265. Tres rursum Dioecesis hujus parochi spatio paucorum dierum ad aeternitatem evocati sunt, nimirum : 1. Joannes Horváth, parochus Egy házasfal vaen sis, qui die 11. labentis mensis anno aetatis 72-do supremum diem obiit. 2. Ignatius Dvorzák, parochus Nyulasensis, qui nocte inter 21-mam et 22-dam itidem mensis labentis anno aetatis 58-vo mortuus est, denique 3. Matthaeus Klemensich, parochus Zárányensis, qui die 27-ma hujus mensis anno aetatis 52-do defunctus est. Dum horum fratrum olim nostrorum obitum moesto corde annuncio, una ani­mas eorumdem piis suffragiis commendo, atque pro vacantibus, quae illi tenuerunt, pa- rochialibus beneficiis praesentibus concursum usque 15-tam mensis Septembris h. a. du­raturum publico. Jaurini, die 29-a Julii 1863. In usum praecipue commembrorum piae sodalitatis, a S. Ladislao Rege nuncupatae, in Typographia Gfustavi Emich Pestini impressus prodiit approbatus per Eminentissimum ac Reverendissimum Dominum Cardinalem Archi-Episcopum Strigoniensem libellus sub titulo : „Szent László magyar király tisztelete", autore Aloysio Gfaray, dictae sodalitatis altero Secretario. Complectitur autem libellus 194 pagellarum historiam vitae S. Ladislai, complures item pias preces et hymnos, estque ita comparatus, ut libri precatorii vices subire possit. Pretium unius a tergo in tela compacti libelli in 30 xferis a. v., ex in­tegro autem in tela compacti in 40 xfris defixum est sic tamen, ut qui ad semel 50 exemplaria coemerint, iis ex obvenienti pretio 20 pc. relaxentur. In tela cum ornamentis deauratis compactum exemplar constat 60 xfris cum relaxationis beneficio pro iis, qui adminus 50 exemplaria sua facere voluerint. Procurari potest libellus vel apud auctorem, vel in agentia Societatis S. Stephani — Borz-utcza Nr. 3, — item ibidem in agentia Societatis S. Ladislai — Lipót-utcza Nr. 8, — denique etiam ope Cancellariae officii mei Dioecesani. Utilem valde, levique pretio venalem libellum velint DD. Curati curae suae creditis fidelibus impensissime commendare, qui in linguam etiam germanicam trans­ferendus et typis vulgandus est. Jaurini, die 29. Julii 1863. Nr. 2267. Liber precato- rius „Szent László magyar király tisz­telete" com­mendatur. ö. C. & R. Aplica Majestas ope altissimae sub 7-ma Maji h. a. editae resolutionis Com­munitati Mniszek in Comitatu Scepusiensi facultatem clementissime impertiri dignata est, pias symbolas intra ambitum Imperii eo scopo colligendi, ut Ecclesiae suae de interna instructione, qua illa caret, providere possit. Quam altissimam c. r. resolutionem in ob­sequium Intimati a R. Lottali Consilio dd-to 8. Junii h. a. Nr. 41,431. ad me exarati ad communem notitiam hisce perfero. Jaurini, die 31. Julii 1863. Nr. 2280. Communitati Mniszek facul­tas data pias symbolas col­ligendi. 18*

Next

/
Thumbnails
Contents