A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

84 legem graviter obligantem offendunt, qui occulte et quasi furtive illud ita deferunt, ut qui obviam fiunt homines, ne divinare quidem possint, rem omnium sanctissimam ab iis gestari. Quae etiam praetexi posset ratio cur id fiat ? Leo Allatius ') testis est, a graecis inter muhamedanos degentibus, ss. Sacramentum luminibus accensis deferri ad aegros; et Benedictus XIV. in Constitutione pro Serviae regno edita,2) vult, ut, dum sacerdos tantum Sacramentum ad infirmos defert, decreta in Albano Concilio promulgata ad amussim observet, quibus praecipitur, ut indutus super pelliceo, stola que utrique humero circumsepta, et praecedente uno saltem lnmine, hymnos et psalmos submissa voce recitans, in sacra pyxide vel in calice, mundo velamine cooperto, ambabus manibus illud ante pectus tenens devote deferat; nec nisi ubi turearum vis praevalet et iniquitas, fas esse stolam propriis vestibus contegere, et pyxidem sacculo seu bursae inclusam, ac per funiculos collo appensam, in sinu recondere. Ecquid igitur excusationis afferri po­terit in medium, si in regionibus, quas maximam partem catholici incolunt, Eucharistia nec manifeste nec honorifice portetur? Possunt quidem Episcopi in Hungária et Ger­mania vigore Quinquennalium concedere facultatem deferendi ss. Sacramentum occulte ad infirmos, sine lumine,... „si ab haereticis aut infidelibus sit periculum sacrilegii." At profecto nihil ejusmodi periculi verendum apud nos est, quippe qui festivitatem theopho- ricam, aliasque cum ss. Sacramento supplicationes publice ac solemniter a nemine im­pediti peragimus. Immo lex liturgica usum superpellicei et stolae tam stricte tamque morose exigit, ut licet nocturno tempore adeundus sit infirmus, licet longinquum et dif­ficile emetiendum iter, eumdem constanter servatum velit, ut liquet e declaratione s. Ri­tuum Congregationis 16. Dec. 1826 in Gandav., qua consuetudo portandi Eucharistiam ad aegrotos ubi longum faciendum est iter, cum stola super vestem communem absque cotta sive superpelliceo, rejicitur, et eliminanda pronuntiatur. Juvat huc adseribere ad- notationem, quam Gardellini dictae declarationi subnectit. Ita vero ille: „Si omnia, quae Ritualis romani rubricae servanda jubent, ad amussim tenenda sunt; multo magis ab iisdem non est recedendum, quae respiciunt sacramentorum administrationem. Altera autem ex generalibus regulis, quae sub titulo: De iis, quae in sacramentorum administratione generaliter servanda sunt, habetur, ea est, quae sequitur: In omni sacramentorum administratione superpelliceo sit indutus (parochus aut sacerdos quilibet, qui administrat), et desuper stola ejus coloris, quem sacramenti ritus exposcit __ Qu aestio omnis in eo est, an retineri possit praxis, ubi invaluit, deferendi ad infirmos,' eisque administrandi ss. Eucharistiae sacramentum cum stola supra vestem communem sine superpelliceo? Ad hunc reprobandum abusum satis esset regula generalis, cujus supra mentio facta est. Verumtamen alia est rubrica specialis de communione ministranda infirmis, in qua sic legitur: Deferri autem debet hoc sanctum Sacramen­tum ... decenti habitu. Qualis esse debeat decens hic habitus, infra a rubrica declaratur: Sacerdos indutus superpelliceo et stola, et, si haberi potest, pluviali albi coloris, aco­lythis seu clericis aut etiam presbyteris, si locus ferat, superpelliceo pariter indutis comi­tatus etc. Superpelliceum igitur et stola in praecepto sunt, pluviale vero in arbitrio et more. Neque sit quisquam, qui aucupando verba, et eorumdem pervertendo sensum, interposita illa dictione, si locus ferat, abutatur, et ad sacerdotem sacramentum de­) Append. epist. ad Morin. de tcmpl. recenf. Graecor. — 2) Inter omnigenas. 2. Febr. 1744. §. 23.

Next

/
Thumbnails
Contents