A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
85 ferentem referat id, quod respicit dumtaxat pluviale, acolythos, clericos aut etiam presbyteros comitantes, quos rubrica exoptaret (insinuando non praecipiendo) superpelliceo indutos incedere. Quodsi ecclesiastico hoc indumento optat rubrica indutos esse sacerdotes aut clericos comitantes, suspicarine possumus, fas esse consuetudinis praetextu non adhiberi superpelliceum a sacerdote Sacramentum deferente, quamvis praeceptiva sit prima rubricae pars, quae eumdem respicit, directiva vero et facultativa pars altera, quae ad sacerdotes et clei’icos comitantes refertur? Praeterea, erit forte nonnemo, qui reponat, non haec omnia semper et necessario esse in praecepto, et excipiendum esse casum, in quo locus fiat alicui indulgentiae non sumendi superpelliceum, si nempe longius aut difficilius iter obeundum sit, ut in dubio proponitur. Errat quam maxime, qui ita opinatur; quippe casum hunc rubrica non praeterit, immo modum in eo servandum praescribit. En verba : ,Quodsi longius aut difficilius iter obeundum sit, et fortasse etiam equitandum, necesse erit vas, in quo Sacramentum defertur, bursa decenter ornata et ad collum appensa, apte includere, et ita ad pectus alligare atque adstringere, ut neque decidere, neque pyxide excuti sacramentum queat. ‘ Ex quibus rubricae verbis colligitur, modum dumtaxat describi, quo Sacramentum decenter deferatur, ne vel decidat, vel pyxis excutiatur; quoad superpelliceum et stolam nulla fit limitatio aut exceptio. Quodsi, quando longius est iter et difficilius, dispensandum voluisset parochum rubrica a delatione superpellicei et stolae, hic erat locus apposite id adnotandi. “ Haec Gardellini. Atque ex his satis superque patet, processurum ad dispensandam infirmis communionem, semper superpelliceo et stola indui debere.4) Unde s. Alphonsus a Liguori2) docet: „Ministrare sine stola et superpelliceo, communiter doctores censent esse mortale de genere suo.“ 2. Necesse est, ut viatico unum adminus lumen anteferatur; ita enim praecipit Rituale romanum: „Praecedat semper acolythus vel alius minister deferens laternam“ ; idque tunc etiam observandum esse, cum sacerdos equo insidens tendit ad infirmum, constat ex decreto s. Rituum Congregationis 23. Jan. 1740 in Lauden. — Lumen penitus praetermittere eo solum in casu licet, quo ex induito apostolico Eucharistiam occulte ad aegros deportare concessum est, scilicet, ubi ab haereticis aut infidelibus periculum est sacrilegii. 3. Eucharistia deferenda est ad infirmos in pyxide seu parva custodia. Cujus formae hanc esse oporteat, Rituale propius non indicat; ast ex eo, quod praecipiat utraque manu accipiendam et ante pectus gestandam, pronum est colligere, eam minoris quidem molis, quadamtenus tamen similem esse debere pyxidi, qua particulae consecratae in tabernaculo asservantur.3) Haec porro pyxis suo clausa operculo, et cooperta velo sericeo albi coloris (quale etiam velum ciborii semper esse debet) ante pectus portanda est. Solummodo dum sacerdos equo vehitur vel quando iter longum agendum, vel difficilis et lubrica conficienda est via, permittitur vas Sacramentum continens bursae includi, quae e collo suspendenda, pectorique adstringenda est, ne Sacramentum excutiatur.4) 4. Sacerdos s. Viaticum portans semper nudo capite incedat est necesse; id *) *) Analecta Juris Pontif. a. 1859 pag. 1995 sqq. ubi haec late pertractata reperies. — 2) Theolog. Morál. lib. 6. tr. 5 n. 241. — 3) l)e Herdt, Sacrae Liturgiáé Praxis tora. 3. part. 6. n. 14. — 4) V. Baruflbld. commentar, ad Rituale Komán. Tit. XXVI. de Coramun. infirm.