A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

78 baptismales quemadmodum etiam testimoniales scholasticae ante diem examinis in Cancellaria officii mei exhibeantur, oportet. Jaurini, die 14. Julii 1863. Nr. 2157. Extractus ma- triculares pro militibus qua­liter exarandi. R. Locumt. Consilium ope Intimati, ddto 20. Junii h. a. Nr. 40200. dimissi, id agit, ut extractus matriculares per juvenes illos producendi, qui a militia penitus immunes decla­rari, vel ab illa ante tempus dimitti, vel denique in illoc ad vota matrimonii admitti cupiunt, uniformiter in toto Regno atque ad exigentiam altiorum, abhinc jam sub 20. Decembris 1858 Nr. 3661 publicatarum normarum exarentur. Scopo hoc praelaudatum Regni Gubernium imprimenda curat formularia, dictis normis conformia, cautumque esse vult, ne extractus matriculares pro juvenibus superius enumeratis aliter, quam secundum illa formularia conficiantur. Id, quod in obsequium citati Intimati ad notitiam DD. Cura­torum cum eo perfero, quod quamprimum formularia impressa venuique exposita fuerint, hoc ipsum iisdem extemplo indicaturus sim. Jaurini, die 14. Juhi 1863. Joannes m. p. Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents