A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

79 JVr. XIII. Admirabiles plane sunt, nec ulla dicendi vi et copia satis explicandi effectus, quos augustissimum Eucharistiae sacramentum digne ab homine susceptum producit. Cum enim institutum illud sit „ad perficiendum mysterium unitatis1',4) et „tamquam spiritualis animarum cibus, quo alantur et confortentur viventes vita illius, qui dixit: Qui man­ducat me, et ipse vivet propter me“2): mirum profecto videri nequit, ex intima, quae hoc pacto inducitur vitae cum divino Salvatore communione, amplissima redemtionis beneficia in nos promanare, nosque „speciali modo affigi Christo, ut capiti nostro et pa­renti optimo113); quippe qui „ob hanc causam in escam se nobis proponit, ut accipientes illum in nobis, id efficiamur, quod ipse est.114) ■— Et sane, e sensu dogmatis catholici, sanctissimum Altaris sacramentum non modo animam omnibus gratiae divinae muneri­bus locupletat atque exornat, dum „in nobis regiam floridamque exhibet imaginem (Dei), pulchritudinem parit incredibilem, animae nobilitatem marcescere non sinit,... et igne splendidiorem mentem nostram reddit";5) sed in ipsum quoque corpus virtutem exserit suam, illudque detersa nativa ejus corruptibilitate, immortalitati et gloriae sempiternae praestat idoneum. „Licet enim, ut docet s. Thomas Aquinas,6) corpus non sit immedia­tum subjectum gratiae: ex anima tamen redundat effectus gratiae ad corpus, dum in praesenti membra nostra exhibemus arma justitiae, ut habetur Rom. 6., et in futuro corpus nostrum sortietur incorruptionem et gloriam animae." Unde praeclare s. Gregorius Nyssenus7): „Verbum, inquit, propterea se admiscuit interitui obnoxiae hominum naturae, ut communione divinitatis simul etiam deificetur humanitas: ea de causa per gratiae suae dispensationem se per carnem inserit omnibus credentibus, commistus et contemperatus corporibus credentium, quibus substantia est ex pane et vino, ut unione cum eo, quod est immortale, sit etiam homo particeps incorruptionis.11 „Incredibile namque est, ut ob­servat s. Cyrillus Alexandrinus,8) immo vero impossibile, ut vita eos, in quibus fuerit, non vivificet... Dominus noster Jesus Christus per carnem suam in nobis vitam ingerit, ac velut quoddam semen immortalitatis inserit, quod totam, quae in nobis est, corru­ptionem abolet.11 Ideo sanctis Patribus, dum in hoc argumento versantur, solemne est Eucharistiam appellare „pharmacum immortalitatis11,9) „cibum nutrientem ad immortali­tatem11, 10) „panem vitae aeternae, qui animae nostrae substantiam fulcit11,11) „pignus fe­licitatis et gloriae11.13) Atque his obtutibus nixus Doctor Angelicus ait13): „Hoc sacra­mentum est praefigurativum fruitionis Dei, quae erit in patria; et secundum hoc dicitur Viaticum, quia hic praebet nobis viam illuc perveniendi.u — Quae cum ita sint, ec­quis addubitare in animum inducat, expedire plurimum, summoque studio accurandum esse, ut fideles universim omnes, ac praecipue graviter decumbentes atque in ultimo luctantes agone, divino hoc viatico reficiantur munianturque, „cujus vigore confortati ex *) Cone. Lateran. IV. Cap. Firmiter. 2) Cone. Trid. Sess. 13. cap. 2. — 3) Suarez, Comment. et disput. in 3-am par­tem d. Tliomae, tom. 3. qu. 73. disput. 40. sect. 1. — 4) Gregor. Nyss. in cap. 3. Ecclesiast. — s) S. Joann. Chry- sost. in Joann. hom. 46. Opp. tom. 8. edit. Paris 1728. — 6) P. 3. qu. 79. art. 1. ad 3. — 7) Orat, catechet. c.'37. 8) Lib. 4. in Joann. c. 2. — 9) S. Ignat. M. epist. ad Smyrn. — *°) S. Cyrill. Alex. 1. c. c. 16. — u) S. Ambros. De Sacram, lib. 5. c. 4. — n) Cone. Trid. 1. c. — 13) P. 3. qu. 73. art. 4. in c. Nr. 2236. De viatico Sa­cratissimi Cor­poris D. N. J. C. aegrotis ministrando. 17

Next

/
Thumbnails
Contents