A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
67 ÜT»*. XI. Quae jam aetate S. Augustini et deinceps saepius magna ingeniorum contentione agitata fuit quaestio, de rationis humanae ad fidei christianae dogmata relatione: eam hac nostra tempestate rursus excitari, ac majore etiam, quam umquam alias, eruditionis apparatu in disceptationem vocari conspicimus. Qua in re illud imprimis viro catholico acerbum luctuosumque videri debet, esse nonnullos, qui perruptis omnibus fere modestiae repagulis, dum opinionem suam, a communi receptaque Ecclesiae sententia abhorrentem animosius tuentur, in gravissimos errores ferantur praecipites, et alios quoque in eamdem secum ruinam pertrahere adnitantur. Non enim desunt, ut verbis utamur Ludo vici Muratorii, ‘) „qui Manichaeorum pervicaciam imitentur, suaeque mentis ambitione fascinati, rerum omnium veritatem assequi se posse suis viribus temere confidant, et rationis suae vires ultra aequum exaggerent.14 In horum censum, cum praecipuum agonothetam ac veluti antesignanum se praebeat, jure merito referendus est Jacobus Frohschammer, philosophiae in academia monacensi professor, qui editis in lucem compluribus lucubrationibus, id omni ope efficere molitur, ut persuadeat: nullum esse, quantumvis abstrusum sit ac sublime, revelationis divinae mysterium, quod ratio suis nixa praesidiis assequi pleneque intelligere non valeat; tum vero, scientiam, quae hoc nomine digna habeatur, prorsus liberam esse debere, eo pacto, ut in suis disquisitionibus nulla cujuscumque demum auctoritatis reverentia aut imperio se duci constringique patiatur. Quam haec ad convellendum omnem divinarum humanarumque cognitionum ordinem ac nexum comparata sint, nemo est, qui suapte non advertat. Etsi enim ratio, quantumlibet peccato hebetata, nobilissima sit hominis praerogativa, atque in pernoscendis iis, quae naturae ambitu continentur, insigni polleat vi et facultate: attamen ubi ad ea invenienda per- scrutandaque accesserit, quae supra limites naturae sunt posita, mox fatiscit, et aut imbecillitate sua deprehensa, venerabunda et immenso lumine victa subsistit; aut in mille absurdas opiniones ineptiasque temerario cursu dilabitur. Qui etiam fieri posse arbitremur, ut potentia finita Rationis summae ac infinitae cogitationes et consilia attingat? Id ut valeat, Deus ipse menti creatae occurrat, et quod eam intelligere velit, edoceat est necesse. Nam ut Lucianus Antiochenus a praeside interpellatus scite respondit:2) „Auctor nobis de Deo, Deus est; nec enim posset sublimis illa majestas sensibus humanae mentis illabi, nisi vel Spiritus sui virtute delata, vel Verbi ac Sapientiae suae interpretationibus indicata.44 Oblata autem coelesti cognitione, novus idemque amplissimus rationi humanae aperitur campus, in quo vires exerceat suas, dum aut adeptae veritatis indolem contemplatur, aut fundamenta credibilitatis, quibus ea innititur, pervestigat, aut argumenta, quae ad eam illustrandam commendandamque faciunt, circumspicit, aut denique ejusdem cum nativis suis principiis necessitudinem attentius expendit. Sunt enim in iis, quae divinitus revelata accepimus, quaedam rationi pervia; sunt item alia, quae omnem ingenii aciem effugiunt. „Igitur, ut ait Muratorius,3) hic modum habere debet inquisitio, suaeque infirmitatis monenda est ratio. Quae per syllogismos certos vera Nr. 2101. Breve Aposlo- licum ad Gre- gorium Archi- Episcopum Monacensem de nonnullia libris Prof. Dr. Frohsahammer. é *) De ingenior. moderat, lib. 1. c. 6. z) Euseb. Eccles. Hist. lib. 9. c. 6. 3J L. c. cap. 7. 15