A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
68 intelligi possunt, intelligantur; quae vero non possunt, credantur. Hic est rectus virium humanarum usus, in quo nescias, utrum plus obsequii Deo revelanti praebeas, an prudentius imbecillitati tuae consulas.44 Neque vero per id, quod res intellectui incomprehensa credatur, dignitati rationis quicquam decedit; cum inter prima rationis evidentissima praecepta illud omnium consensu praecipue probetur: certum esse, verum et inconcussum, quicquid revelat prima Veritas, Deus. Etenim ut inquit Salvianus:1) „Dei sermo ipse sibi testis est; quia necesse est quicquid incorrupta Veritas loquitur, incorrumptum sit testimonium veritatis.44 Neque etiam ut praeclare disserit Melchior Canus,2) metuere quisquam debet, „ut fidei meritum sit amissurus, si rationes quoque ad fidei veritatem et explicandam, et ornandam adhibuerit. Non enim, conetur licet quantum potest, rationes adhibebit ejusmodi, quae praebeant experimentnm sensuum, sed tales tamen, quibus et ii qui non credunt, ad fidem adducantur suavius, et ii qui credunt, in fide contineantur libentius. Fides sane cum natura non pugnat, sed consentit; nec dissident divina et humana ratio, sed cohaerent. Utraque vera est, nec verum vero adversatur; utraque est a Deo, nec Deus sibi contrarius est. Pervertunt itaque homines fundamenta‘naturae, cum illam a fide sejungunt. Quin fide dirigenda naturae ratio est, et quidem sic, ut haec duo verba inter se, non res discrepare videantur.44 Quod vero scientiae libertatem attinet, haec in independentia ab omni fide et auctoritate perperam reponitur, quandoquidem nisi fides praecesserit, scientia haberi nequeat; nam ut dicit S. Augustinus:3) „Intellectus merces est fidei.44 Egregie hanc in rem scribit S. Anselmus:4) „Sicut rectus ordo exigit, ut profunda christianae fidei credamus, priusquam ea praesumamus ratione discutere: ita negligentia mihi videtur, si postquam confirmati sumus in fide, non studemus quod credimus intelligere.44 Re porro penitius considerata, praetensa illa libertas numquid aliud est, quam data intemperantibus ingeniis quidvis absurdi in theologiam philosophiamque invehendi, et ut Tertullianus loquitur:5) „stoicum, platonicum, et dialecticum christianismum proferendi licentia?44 Merito itaque Sanctissimus D. N. Pius PP. IX. dato nuper ad Archiepiscopum Monacensem Brevi Apostolico, libros dicti professoris tamquam continentes propositiones et doctrinas erroneas, respective falsas, Ecclesiae ejusque auctoritati injuriosas, reprobavit ac damnavit. Cum vero plurimum referat non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem; cumque ad praecipuas muneris nostri pastoralis partes pertinere existimemus, sollicite curare, ne quis per falsi nominis scientiam delusus, in devia pertrahatur: iccirco opportunum duximus praelau- datum Breve Apostolicum Vobiscum communicare, quod quidem sic sonat: Venerabilis Frater, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Gravissimas inter acerbitates, quibus undique premimur in hac tanta temporum perturbatione et iniquitate, vehementer dolemus, cum noscamus, in variis Germaniae regionibus reperiri nonnullos catholicos etiam viros, qui sacram theologiam ac philosophiam tradentes minime dnbitant quamdam inauditam adhuc in Ecclesia docendi scribendique libertatem inducere, novasque et omnino improbandas opiniones palam publiceque profiteri, et in vulgus disseminare. Hinc non levi moerore affecti fuimus, Venerabilis Frater, ubi tristissimus ad Nos venit nuntius, Presbyterum Jacobum Frohschammer in ista Monacensi Academie philosophiae doctorem ') De Gubern. lib. 3. 2) De Locis theolog. lib. 12. c. 3. 3) Tract. 29. in Joann. *) Cur Deus homo lib. 1. c. 2. 5) De Praescript. c. 7.