A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

64 tibus, sermo injicietur; quo eorum notitia ad omnes perveniat, et lectio commendetur. — Paucis ut S. Carolus Borromaeus loquitur 4): „Ea sit quaestionum materia, quam ho­minum mores, et rerum quae ea in regione, ubi conventus habetur, geruntur, actiones negotiationesque subministrabunt. “ 5) Illud porro pergratum Nobis futurum declaramus, si jam unus jam alter praesentium lucubrationem de quaestionibus theologicis proferat in medium, eamque quantum temporis ratio patitur, palam legendo, communi submittat discussioni ac judicio. Id enim, uti laudabile continuati in studiis progressus documentum, ita novus veluti titulus erit, quo auctorem impensius Nobis commendatum habeamus. Quare lucubrationes ejusmodi simul cum actis congregationis ad Nos transponi cupimus, easdem ubi suffi­cienti ad componendam justi voluminis molem numero praesto fuerint, impensis nostris prelo commissuri jurisque publici facturi. 6) Denique in corona fratrum resignari Vice-Archi-Diacono poterunt collectae in parochiis piae symbolae, nec n,on periodicae ad Officium Dioecesanum transponendae relationes. Cum vero in omni negotio, quod ad prosperum exitum perducere velis, pluri­mum referat, quaenam in illo expediendo adhibeatur ratio, quae methodus; hinc ut con­gressibus ecclesiasticis, et quae in iis suscipiendae sunt, consultationibus, optatus respon­deat successus, ordo modusque in illis observandus hic erit: a) Die habendae collationi praefixo, omnes ad locum constitutum in habitu Cle­ricali tempestive convenire satagant. Congregati modestiam et gravitatem prae se feren­tes ad Ecclesiam parochialem procedent, ubi Vice-Arclii-Diaconus aut eo impedito alter, quem ipse suffecerit, Missae Sacrificium offeret, sub quo praesentes ardentibus Deum votis exorabunt, ut gratiam per impositionem manuum acceptam in ipsis resuscitare et vires exequendis digne ac fructuose sacri ministerii Officiis necessarias, largiri velit. Re sacra peracta, aedes parocliiales repetent, et implorato Spiritus Sancti adjutorio, praeside Vice-Archi-Diacono, cui materia seriesque rerum tractandarum moderanda incumbit, considebunt. Initium fiet a lectione unius alteriusve capitis e pastoralibus, ut vocant, S. Pauli epistolis, aut alio accommodo libro. Dein si Secretarius sive Notarius districtu- alis nondum sit constitutus, ad hunc tacitis suffragiis eligendum progredientur, cujus erit acta decretaque congregationis litteris mandare, et protocollum actorum concinna brevitate deducere. b) Sententiam promere cuique integrum sit, dummodo id ordine servato et praeside annuente fiat. Ut autem parsimoniae quoque temporis consulatur, quilibet men­tem suam apposite, et quantum licet breviter ac perspicue explicare conabitur; praeter­missis omnibus, quae ad illustrandam stabiliendamque veritatem nihil conducunt, aut plane a quaestione sunt aliena. c) Quod vero summa sollicitudine cautum volumus, illud est, ne consultationes umquam in pugnas verborum et altercationes degenerent, quae dicente Apostolo 2) „ad nihil utiles sunt, nisi ad subversionem audientium“. Alioquin ut ait S. Isidorus:3) „sicut instruere solet collatio, ita contentio destruit. “ Quapropter omnes sibi dictum putent, quod praeclare monet S. Augustinus:4) „Cum divinis scripturis, quantum possumus, col- *) *) Instructiones congregationum dioecesan. Iit. 18. ®) 2. Tini. 2, 14. 3) l.ib. 3. sentent. c. 14. 4) Epist. 238 ad Pascen­tium n. 16.

Next

/
Thumbnails
Contents