A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
65 loquamur, sine contentione, pacati, non inani et puerili animositate studentes alterutrum vincere, ut pax Christi potius vincat in cordibus nostris." d) Objecto in quaestionem vocato, omni ex parte ventilato ac sufficienter discusso, Vice-Archi-Diaconus summatim colliget, quae copiosius disputata fuerunt; si quid praetermissum, commemorabit, falsa a veris, dubia a certis secernet; rem denique omnem instar placiti communi calculo probati enuntiabit; quod ipsum notarius calamo excipiet protocollo inserendum. e) Exhaustis omnibus, quae vice hac tractanda occurrebant, collationi, persoluta brevi gratiarum actione, finis imponetur; moxque praesentes, exclusis hominibus saecularibus, accumbent mensae, quam frugalem esse decet. Optandum quippe est quam maxime, ut normae instar numquam transgrediendae observetur, atque in consuetudinem rursus inducatur, quod Concilium Aquilejense a. 1596 in haec verba praescribit: *) „Tempore congregationum frugalitas servetur, inter omnes qui conveniunt. Dum corpus alitur, lectura aliqua sacrae scripturae condiatur mensa, alatur animus." f) Curae habebunt condistrictuales, ne hospiti domus, apud quem Congregatio celebrabitur, exactione foeni vel avenae graves accidant; tum ut prandii impensas (nisi hospiti fratres excipienti aliter videretur) justa quapiam, et apud omnes observanda mensura compensent. g) Priusquam itineri se accingant, protocollum congregationis per notarium scripto confici, simulque per eum ac Vice-Archi-Diaconum subscribi oportebit; medio hujus ad Officium nostrum dioecesanum intra quindecim a servata congregatione dies transponendum. h) Discessuri tandem, ut monet S. Carolus Borromaeus:2) „Invicem se more sacerdotali salutantes, seque item orationi mutuae in visceribus Jesu Christi commendantes, in pace discedant ad suas quisque sacerdotales et clericales stationes eo studio ex conventus celebritate accensi, ut et in Dei gloria, et in salute animarum procuranda in dies magis atque magis constet fructus, quem ex eodem conventu tulerunt." Quodsi hac ratione hocque spiritu annuae collationes pastorales frequentatae fuerint, confidimus in Domino fore, ut uberrima ex illis benedictio in Vos ipsos, atque populum curae vestrae creditum dimanet. Nulli proinde ambigimus, Vos pro vestro religionis pietatisque studio nihil passuros a Vobis desiderari, quominus ea quae vestrarum sunt partium, alacres exequamini; memores, quae olim omnibus nobis reddendae sunt rationes supremo Pastori et Episcopo animarum nostrarum. Quem ut facilem aliquando propitiumque experiamur, nunc, dum tempus habemus, operemur bonum, et oblatam quamvis sedulo arripiamus occasionem, ut et vocationi nostrae sanctissimae, ea qua par est, diligentia respondeamus; et fidelium pretioso Christi sanguine redemtorum saluti prospiciamus. Utrumque pariter summa virium contentione curare allaboremus; quia ab utroque conditio impendentis nobis aeternitatis suspensa est. Gratia Domini Nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus, sit cum omnibus Vobis. 3) Datum Jaurini, die 16. Junii 1863. Joannes m. p. Episcopus. *) Tit. 18. de Vicariis foran. 2) L. c. tit. 23. 2. Cor. 13. 13.