A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

63 Wr. X. Quum dimissis nuper ddto 14-ae Maji ad Vos litteris, mentem nostram de antiquitate, praestantia atque insigni utilitate congregationum districtualium expromeremus, easque deinceps in hac quoque Dioecesi nostra habendas decerneremus, persuasi, non parum inde accessurum incrementi rerum divinarum studio, zelo item, quo curatores animarum in partibus sacri ministerii rite explendis versari decet: una polliciti sumus normam, ad quam exigi eas oporteat ut fini praestituto inserviant, data opportunitate a Nobis indi­catum iri. Polliciti fidem hisce exsolvimus, adnotantes, quod munus parochiale gesseri­mus illo tempore, quo in Archi-Dioecesi Strigoniensi per magnae memoriae Primatem et Archi-Episcopum Josephum Kopácsy intermissae etiam illic districtuales congregationes repristinabantur, quas universus Archi-Dioecesis Clerus summo cum solatio suscepit, et magno cum fervore frequentavit, imo etiam — nunc frequentat. Ac imprimis quidem, quod tempus attinet indicendarum collationum pastora­lium : vigore praesentium in virtute sanctae obedientiae injungimus, ut eae in quolibet districtu Vice-Archi-Diaconali bis per annum suscipiantur -v mensibus nempe Majo et Octo­bri, aut initio mensium Junii et Novembris, eo pacto, ut quantum fieri licet, per tumum in alia semper atque alia districtus paroecia, praevie per Vice-Archi-Diaconum desi­gnanda, conventus fiat. Omnes proinde Sacerdotes, qui in eodem districtu curam anima­rum quovis nomine exercent, hujusmodi collationibus interessé, conscientiae sibi ducent. Si quis legitimo prohibitus impedimento adesse nequeat, ea de re Vice-Archi-Diaconum ocyus per litteras reddet certiorem, exposita absentiae causa, quam una cum actis colla­tionis substerni Nobis volumus. Argumentum autem sive materiam discussionibus consultationibusque ea cuncta suppeditabunt, quae sphaeram activitatis pastoralis quoquo modo attingunt, et positam ponendamque in procurando spirituali fidelium commodo operam aut promovere, aut intercipere possunt ac solent. Hoc itaque fine 1) Litterae Circulares ultimo, quod congregationem praecessit semestri a Nobis vulgatae, relegentur, tum ut, quae in iis praecipiuntur, altius figantur memoriae; tum ut, si cui quicquam in illis non satis esset perspicuum, expetita auditaque aliorum sen­tentia, declaretur. 2) Proferri poterunt in medium difficultates in exercenda cura animarum nefors occurrentes; suborta dubia, quibus expediri quis desiderat, et quorum certam solutionem ipsémét invenire diffidit; implicatiores conscientiae casus; modus praeterea veram devo­tionem in populo provehendi; pias consociationes, quarum explorata est utilitas, indu­cendi ; irrepentes pravas consuetudines prudenter evellendi, etc. 3) Neque a proposito erit alienum defectus ac naevos circa rem scholarum elementarium hic illic observatos in apricum deducere; et, siquidem fori altioris inter­ventum haud requirant, de remediis, quae adhibere expediat, mature deliberare. 4) Utiliter etiam de melioris notae operibus recens editis, ad rem theologicam universim, ac signanter ad regimen animarum, ad Liturgicam, ad Ascesin propius facien­14 Nr. 2003. Modus cele­brandi con­gregationes districtuales.

Next

/
Thumbnails
Contents