A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
62 PIUS PP. IX. AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Jam duobus abhinc annis, sicut nuper Nobis exponendum curavit Dilectus Filius Noster Joannes S. R. E. Presb. Cardinalis Scitovszky nuncup. Ecclesiae Strigoniensis ex concessione et dispensatione Apóst. Praesul, pia utriusque sexus Christi fidelium Societas sub titulo S. Ladislai Regis inita in Hungária fuit, accedente paene omnium Episcoporum e Dioecesibus, quae in ejusdem Hungáriáé regno existunt, consensu. Hujusmodi Societatis Sodales Hungarorum fidelium, ac eorum praesertim, qui in Oriente morantur, vel ad illius oras incolunt, bonum prae oculis habentes operum charitatis ac pietatis exercitio id unum intendunt, ut ab Hungaris perpetuo Sedi Apostolicae obsequium servetur, eorum fides pura intactaque permaneat, et catholica Religio inter eos vigeat in dies, ac crescat. Hinc praefatae Societatis studio ac cura jam scholae publicae iis recte sancteque instituendis apertae fuerunt, hospitalia, aliaque pia loca iisdem vel aegrotis excipiendis, vel opum indigis sublevandis instituta, ac etiam Ecclesiae sunt erectae, in quas ad orationem et ad cultum Dei praestandum frequentes Christi fideles conveniant. Quo vero pia Societas majora etiam in posterum habeat incrementa, idem Dilectus Filius Noster Joannes S. R. E. Presb. Cardinalis Scitovszky nuncup. suo ac memoratorum Episcoporum nomine enixas preces Nobis porrigendas curavit, ut pro Sodalibus dictae Societatis coelestes Indulgentiarum thesauros de benignitate Apostolica reserare dignaremur. Nos, quibus vel maxime cordi est nobilissimae Hungarorum gentis bonum ac prosperitas, piis precibus Nobis porrectis obsecundare voluimus. Quare de Omnipotentis Dei misericordia, ac BB. Petri et Pauli App. ejus auctoritate confisi, omnibus et singulis Sodalibus Societati sub titulo S. Ladislai Regis jam descriptis, vel pro tempore describendis, qui quamlibet Ecclesiam publicam diebus festis S. Ladislai et S. Elisabeth Vid. a primis vesperis usque ad occasum solis dierum hujusmodi singulis annis devote visitaverint, et ibi pro Christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, quo die praefatorum id egerint, „Plenariam omnium peccatorum suorum Indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. “ Praeterea memoratis Sodalibus saltem corde contritis pro quolibet opere bono, quod juxta hujusmodi Societatis institutum peregerint, centum dies de injunctis eis seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes et singulas Indulgentias, peccatorum remissiones, ac poenitentiarum relaxationes etiam Animabus Christi fidelium, quae Deo in charitate conjunctae ab hac luce migraverint, per modum suffragii applicari posse indulgemus. In contrarium facien. non obstant. quibuscunque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Volumus autem, ut praesentium Litterarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae. — Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XIII. Martii MDCCCLXIH. Pontificatus Nostri Anno Decimoseptimo. Jaurini, die 8. Junii 1863. Joannes m. p. Episcopus.