A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

vis scientia praeditus, inani tumore persvadeat, quod possit collatione alterius non egere; nam etsi judicium ejus diabolica non fallat illusio, elationis tamen et superbiae graviores laqueos non evadet." Et idem alibi: 29) „Etiamsi ea, quae optime nosti forte audieris in collatione proferri, non ex boc, quod tibi jam nota sint, aspernanter fastidioseque susci­pias; sed ea cordi tuo illa aviditate commendes, qua debent desiderabilia salutis verba vel auribus nostris indesinenter infundi, vel de nostro ore jugiter proferri." Quid? quod junioribus praesertim sacerdotibus, et in cura animarum adhuc tironibus, prona hic sese offerat occasio et ea cognoscendi subsidia, quorum ope alii pro­fecerunt, et quae veterani longo usu atque experientia didicerunt, nullo suo periculo, nullis impensis sibi reddendi propria; quod quanti sit in vita, nemo est, qui non intel- ligat. Tacemus hoc potissimum pacto spem esse fore, ut clerus solidioris eruditionis ecclesiasticae sapore denuo imbuatur, dum necessaria ad impendentem collationem prae­paratio, et seria rerum in ea tractandarum ponderatio, eum ab ineptis pravisque omnia hodie inundantibus praeli foetibus avocat, et ad perlustranda auctorum consummatae doctrinee volumina quodammodo compellit. Sed quod in praecipuis lucris e frequenta­tione collationum percipiendis jure censetur, illud est, quod ad concentum animorum et collegialem, ut ajunt spiritum inter sacerdotes conservandum nutriendumque miram vim habeant. „Nulla namque, inquit Tullius, 30) neque justior, neque gravior causa necessitu­dinis potest reperiri, quam conjunctio sortis, quam provinciae, quam officii, quam publica muneris societas." Dum igitur viri in eamdem vocati sortem, et eundem persequentes finem in coetum coeunt, et sermone familiari sua cogitata, sua consilia, labores suos in­genua cum fiducia et caritate proferunt in medium: quid proclivius est, quam ut inti­mior inter illos stringatur nexus, quo devincti se mutua aestimatione ac benevolentia prosequantur; inde vero unitas quaedam in regimine animarum at applicatione princi­piorum efflorescat, est necesse. Atque hanc unitatem, hanc concordiam, hanc virium in eundem scopum concentrationem temporum, quae vivimus conditio imperiosius, ac um- quam alias deposcit. Videmus enim homines in expediendis omnis generis negotiis, ipsos adeo perversos, qui civitatis et Ecclesiae fundamenta subruere improbo conatu moliuntur, in compactas coalescere societatis, quod ita fine sibi praestituto certius se potituros non dubitent: minusne idem a sacerdotibus, quibus summa humanitatis bona procuranda in­cumbunt, fieri debere opinabimur? Qui periculum propulsabitur, nisi impetus adversa­riorum unitis viribus agentium, e parte quoque nostra condensato in cuneum agmine perfringantur, retundanturque? Exiguum est, quod singuli, quantolibet vigore polleant; ingens vero ac prope incredibile, quod plures consociatis humeris efficere valent. — Liceat denique unum adhuc brevissime attingere, ex quo quantum pretii conventibus vi­rorum ecclesiasticorum tribuendum sit, non aegre dispici queat. Quodsi in illis adsint aliqui, quales certe semper affuturos confidimus, qui singulari sapientia, et eximia morum probitate, omnique virtute sacerdotali ornati eniteant: ecquid non fiet, ut alii, qui eos coram intuendi audiendique nacti sunt copiam, ad eorum legenda vestigia exstimulari se sentiant, sicque conceptis veluti novis animis novoque fervore, ad solitos officii labores alacrius explendos, et ad vitae sanctitatem impensius consectandam revertantur? „Juvat enim non parum ad profectum spiritualem devota spiritualium rerum collatio, maxime ubi pares animo et spiritu in Deo sibi sociantur." 3)) 29) Collat. 14. c. 13. — 3°) Orat, in Q. Caecilium. — 31) Thom. a Kenipis, De iinit. lib. 1. c. 10. n. 2.

Next

/
Thumbnails
Contents