A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
Omnia haec, pluraque multo, quae ad commendandam collationum utilitatem dici possunt, paucis graviterque complexus est S. Carolus Borromaeus; 32) cujus verba, nostris auctoritatem ac pondus conciliatura, heic apponere placet. „Nemo est, inquit, qui disciplinae ecclesiasticae usu peritus sit, quin intelligat, quanti ad illam non solum constituendam, sed etiam tuendam, atque adeo propagandam intersint sacerdotales et clericales conventus. Sunt enim ii tamquam scholae atque exercitationes non solum studiorum, sed etiam officiorum ecclesiasticorum, in quibus cum animarum curatores, tum ceteri clericalis ordinis homines versantur. Nullaque illorum instituta ratio est, quae in omnes partes utilis non sit, non salutaris, et ob eam rem necessaria. Pietatis porro officia populo in iis praestantur; . . . studia Cleri excitantur; morum clericalium disciplina brevi quodam scrutinio conformatur; Ecclesiarum cultus et ornatus adjuvatur; omnis denique rei ecclesiasticae, quae ad eam pertineat institutio, ad unum eumdemque executionis usum pariter ubique ex decretorum synodalium auctoritate introducitur: et vero quod maxime refert, cum in aliquo ejusmodi conventu clerus versatur, non solum alius ab alio mutuum adjumentum sumere potest, quo utatur ad muneris sui functiones, sed etiam cum in quodam actionum sacerdotalium quasi theatro sit, ibi, si quem eximia aliqua virtute praecellere animadverterit, ab eo exemplum sumere licet ad illius virtutis imitationem." Consona plane sunt, quae Synodus Pinarolensis eumdem in sensum proloquitur: 33) „Ad optimam Cleri institutionem nihil ecclesiasticorum conventuum celebratione utilius, in quibus discussiones dogmaticae, conscientiae casus et rituum quaestiones proponantur, examinentur, et practice exerceantur, ceteraque evolvantur ad ecclesiasticam scientiam pertinentia. Per hos enim, quae scire ecclesiasticus quisque tenetur, altius in mente figuntur; per hos collatis consiliis atque luminibus, magis elucet veritas, praeconceptae evanescunt opiniones; per hos perniciosis opinionum discrepantiis facibus seclusis, animorum consensione apprime confirmatur concordia, atque regiminis unitas." Haec sunt VV. FF. et Filii in Christo dilecti, quae Nos dudum in eam pertraxerunt sententiam, ut collationes pastorales, modo ad mentem exigantur Ecclesiae, sacerdotibus quibusvis, ac praesertim animarum curatoribus longe esse utilissimas, intime persuasum teneremus. Nihil itaque Nobis potest esse antiquius, quam omnem eo conferre operam, ut praeclarum hoc et prorsus salutare institutum nostris in vinea Domini cooperatoribus pronatum sit ac expeditum. Quamobrem saepe dictas collationes in hac nostra Dioecesi deinceps quotannis, per singulos districtus decanales, ordine ac modo, data proxima occasione indicando, haberi volumus, ordinamus ac mandamus; neque eas nunc primum introducimus, sed introductas jam olim a Praedecessoribus nostris, et lapsu temporis intermissas, postliminio revocamus instauramusque. Quod ut ne longius differamus, urget Nos debitum Sedi Apostolicae obsequium; urget etiam caritas, qua Vos omnes in Domino complectentes, enixe desideramus, ut sitis perfecti, ad omne opus bonum instructi, digni ministri Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Vestrum est, paternae intentioni nostrae obsecundare, et quod fieri a Vobis volumus, eo consilio studioque exsequi, ut aspirante gratia divina uberrimi exinde fructus in Vos proveniant. Datum Jaurini, Festo Ascensionis D. N. J. C. in 14. Maji incidente 1863. 32_) Instructiones Congreg. dioec. prooem. — 33) Cap. 20. Joannes m. p. Episcopus.